Latin
LAERTIVS
Marko Marulić, Repertorium 547
Unproofread scanNot analysed yet
Nobilis. Thales diis gratias egit pro tribus: quod natus esset homo, non bellua, uir, non mulier, Gręcus, non barbarus . Nobilitatis species IIII: a maioribus, a principatu, a rebus gestis, ab animi ingenuitate . Antisthenes, cum sibi probro daretur, quod non esset ex duobus liberis genitus -Neque, inquit, ex duobus luctatoribus, et tamen luctator sum . Diogenes nobilitatem ridebat et gloriam et huiusmodi cętera, dicens malicię esse uelamenta . Epicurum non fuisse legitimum ciuem . Nauta. Anacharsis, cum didicisset quattuor digitis esse nauis crassitudinem -Tantum, inquit, morti propinqui sunt qui nauigant. Rogatus, quę nam securior esset nauis -Ea, inquit, quę in portum uenerit . Diogenes laudabat qui nauigaturi essent et non nauigarent . Natura. Zeno hominis finem ait consentanee secundum naturam uiuere. Natura alia communis, alia proprie humanitatis . Humanę naturę ius utilitatis est signum, ut neque se inuicem lędant neque lędantur . Necessitas quid fortissimum . Necessitati nec deos reluctari . Nomina uarie per nationes rebus imposita ex uariis ingeniorum affectibus .