# Repertorium 547

Marko Marulić, Repertorium, LAERTIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/547
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/547

Nobilis. Thales diis gratias egit pro tribus: quod natus esset homo, non bellua, uir, non mulier, Gręcus, non barbarus . Nobilitatis species IIII: a maioribus, a principatu, a rebus gestis, ab animi ingenuitate . Antisthenes, cum sibi probro daretur, quod non esset ex duobus liberis genitus - Neque, inquit, ex duobus luctatoribus, et tamen luctator sum . Diogenes nobilitatem ridebat et gloriam et huiusmodi cętera, dicens malicię esse uelamenta . Epicurum non fuisse legitimum ciuem . Nauta. Anacharsis, cum didicisset quattuor digitis esse nauis crassitudinem - Tantum, inquit, morti propinqui sunt qui nauigant. Rogatus, quę nam securior esset nauis - Ea, inquit, quę in portum uenerit . Diogenes laudabat qui nauigaturi essent et non nauigarent . Natura. Zeno hominis finem ait consentanee secundum naturam uiuere. Natura alia communis, alia proprie humanitatis . Humanę naturę ius utilitatis est signum, ut neque se inuicem lędant neque lędantur . Necessitas quid fortissimum . Necessitati nec deos reluctari . Nomina uarie per nationes rebus imposita ex uariis ingeniorum affectibus .

---

Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml.
