Latin
581.1 to 581.6
Marko Marulić, Repertorium 581.1-6
Unproofread scanNot analysed yet
Oratio. Mirabantur in uerbis gratię quę procedebant de ore ipsius Iesu IIIL Ex abundantia cordis os loquitur VI. Cum eiecisset demonium, locutus est mutus et admiratę sunt turbę XI. Diues in igne positus linguę magis sentit ardorem, quia forte magis garrulitate linguę Deum offenderat XVI. Ego dabo uobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes aduersarii uestri XXI. Ocium. Omnis arbor non faciens fructum bonum excidetur et in ignem mittetur. Ocium in naturale est. Obest enim inertia cunctis corporis membris, nulli autem ut animę III. Manus arida a operibus bonis torpens, ut sanitatem recipiat, extendi iubetur, ut proximum iuuet, uiduę pręsidium ferat, eripiat iniurię oppressum, subueniat egeno, oret ad Dominum VI. Arbor fici non faciens fructum succiditur XIII. Domine, ecce mna tua quam habui, repositain sudario etc. XIX. Opus imperfectum. Volens ędificare turrim prius computat sumptus etc, ne, postquam posuerit fundamentum et non potuerit perficere, rideatur XIIII. Honor. Si adoraueris coram me etc. Habet forensis gratia domesticum periculum, et ut dominetur aliis, prius seruit etc. IIII. Ve uobis qui diligitis primas cathedras etc. XI. Inuitatus ad nuptias ne discumbas in primo loco XIIII. Quod hominibus altum est, abominatio est apud Deum XVI. Honor erga parenntes non solum honorificentię, sed etiam largitionis intelligitur XVIII. /Ornatus. Stola prima baptismus, annulus in manu fides cum operibus, calciamenta in pedibus pręparatio ad euangelizandum. Calciati ne terrena attingant, sed per lubricum mundi fìrmiter incedant, sic carnem mortificando sicut mortuis pellibus insistunt XV. Qui induebatur purpura et bysso, sepultus est in inferno XVI. Obedientia. Et erat subditus illis obediendo in omnibus II. Mater mea et fratres mei hi sunt qui uerbum Dei audiunt et faciunt VIII. Qui uos audit, me audit X. Obedientia triplex: timoris, lucri, amoris, id est seruorum, mercenariorum, filiorum XV.