Latin
583.5 to 583.15
Marko Marulić, Repertorium 583.5-15
Unproofread scanNot analysed yet
Obedientia. AD ROMANOS: Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit XIII. AD CORINTHIOS I: Circumcisio nihil est e tprępucium nihil est, sed obseruatio mandatorum Dei VII. AD PHILIPPENSES: Iesus humiliauit se metipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis II. AD THIMOTEVM I: Pręcipio tibi coram Deo etc. ut serues mandatum absque macula irreprehensibile usque in aduentum Domini etc. VI. AD HEBREOS: Magis obtemperandum esse patri spiritus quam patri carnis XII. Mementote prępositorum uestrorum. Obedite prępositis uestris XIII. ACTVVM: Obedire oportet Deo magis quam hominibus V. PETRI I: Adolescentes, subditi estote senioribus V. IOANNIS I: In hoc scimus, quoniam cognouimus eum, si mandata eius obseruemus. Qui seruat uerbum eius, uere in hoc caritas Dei perfecta est. Qui facit uoluntatem Dei, manet in ęternum II. Qui seruat mandata eius, in illo manet et ipse in eo III. Homo. AD CORINTHIOS I: Nescitis quia templum Dei estis? III. Hospitalitas. AD HEBREOS: Hospitalitatem nolite obliuisci XIII. ACTVVM: Lidia purpuraria Paulum et Thimoteum suscepit hospitio ab eisdem baptizata XVI. PETRI I: Hospitales inuicem IIII. IOANNIS III: Carissime, fideliter facis quicquid operaris in fratres, et hoc in peregrinos etc. Nos ergo debemus suscipere huiusmodi, ut cooperatores simus ueritatis I. Ordo. AD CORINTHIOS I: Omnia autem honeste et secundum ordinem fiant in uobis. XIIII. Obstinatus. AD ROMANOS: Expectat Dominus penitentiam, tu autem in malo perseuerans thesaurizas tibi iram in die irę. Qui se emendant, beati. Obdurati damnabuntur II. AD EPHESIOS: Nolite contristare Spiritum Sanctum Dei IIIL ACTVVM: Asserit per Isaiam prophetatum de obstinatione Iudeorum capite sexto XXVIII.