# Repertorium 585.1-30

Marko Marulić, Repertorium, 585.1 to 585.30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/585.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/585.1

Oratio. Aiebat autem Scaurus rem ueram: non minus magnam uirtutem esse scire dicere quam scire desinere . Exercitatio uocis . Plurimum proficit sermo qui minutatim irrepit animo. Oratio ordinaria. Quod uulgo breuiarium, Latine summarium dicitur. De pronuncitione . Publius Vicinius plus ęquo tardiloquus. Cicero gradarius fuit. Fabius expedite magis quam concitate, ut posses dicere facilitatem esse illam, non celeritatem. Summa ergo summarum hęc erit: tardiloquum esse te iubeo . Nocet eloquentia, si non rerum cupiditatem facit, sed sui . Queritur de paupertate uerborum, cum multę res sint quę nomina desiderant nec habent . Quo dicendi genere uti debet philosophus . Habens uerba in potestate non effertur longius quam destinauit . Orationis dulcedo facile abducit a uero . Fabianum in dicendo laudat, et qualis sermo philosophum deceat, docet. Item qualis in hoc Cicero, qualis Pollio Asinius, qualis Titus Liuius . Qualis uita, talis oratio . Quare diuersis temporibus uarius dicendi modus. Oratio uitiosa nimis antiqua usurpans aut nimis trita. Vitia in compositione, in sententiis . Aruncius male imitatus Salustium in dicendo . Qualis oratio deceat sapientem. Oratio cultus animi est. Si circumtonsa est et fucata et manufacta, ostendit illum quoque non esse sincerum et habere aliquid fracti . Sermo mala suadentium et item adulantium fugiendus. Praua laudantium sermo . Ocium. Diuersi inter se Epicureus et Stoicus: alter ocium ex proposito petit, alter ex causa . De uagationibus absque proposito . Remissio danda animis exemplo Socratis, Catonis, Scipionis. Pollio Asinius, orator magnus, post horam decimam nihil agebat . Ociosi iuuenis mollities . Vatię ocium nimis ignauum . Nihil tam certum est quam ocii uitia negocio discuti . Ignaui mortem suam antecesserunt . Quomodo colendum sit ocium et quid in eo agendum, et quod ocium bonum . Ocio fruentes quantum debent principi . Ocium sine litteris mors est . Ocium somnolentiaque . Honor. Ambitio .

---

Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml.
