# Repertorium 585.31-71

Marko Marulić, Repertorium, 585.31 to 585.71. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/585.31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/585.31

Loco ignominię est apud indignum dignitas . Ambitio, quę te ad dignitatem, nisi per indigna non ducet . Relictis publicis honoribus ad uitam priuatam redeundum suadet . Clarorum uirorum nomina ueneranda . Honores repulit prętor Sextius etc. . Cato eodem quo repulsus est die in comitio pila lusit . Suadet a petendis dignitatibus abstinendum . Ornatus corporis. Specula . Obedientia. Cleantes duos pueros misit accersitum Platonem: alter ubique perquisiuit nec inuenit, alter erraneus resedit et lusit et casu transeuntem Platonem uidit, et quem non quęsierat, inuenit. Illum, inquit, laudabimus puerum, qui, quantum in se erat, quod iussus est, fecit. Hunc feliciter inertem castigabimus . Si inuitus pares, seruus es, si uolens, minister. Tam diu a periculo aberit populus, quamdiu sciet ferre frenos . Homo sociale animal, quia imbecillum . Hominis formati ratio . O quam contempta res est homo, nisi supra humana surrexerit . Quod in unoquoque homine habitet deus et bona mens . Inter diuina et humana . Hospitalitas. Nulla pusilla domus quę multos recipit amicos . Hospitium pauperis . Opus dignum. Quid enim immortale manus mortales fecerint? . Nihil difficile uolenti . Odores. Aristippus aliquando delectatus unguento: Male, inquit, istis effoeminatis eueniat, qui rem tam bellam infamauerunt . Oratio. Sermo . Facundia floruit tempore Ciceronis. Catonis dictum: Orator est uir bonus dicendi peritus . Thesis, phrasis . Aiebat Scaurus: non minus magnam uirtutem esse scire desinere quam scire dicere . Lentulus Augur, cum esset auarissimus, nummos citius emittebat quam uerba. Tanta illi inopia erat sermonis . Comes facundus in uia pro uehiculo est . Quid est uox? Quomodo per parietem transit . Albutium in dicendo laudat. Non lexis magna, sed phrasis . Obstinatus portenti loco habetur . Desinit esse remedio locus, ubi quę fuerunt uitia, mores sunt . Sed nec indurata despero . Quid ita nos stultitia tam pertinaciter tenet etc. . Obduratus in uitiis similis uiti ueteri et exesę, quę non recipit insitionem .

---

Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml.
