# Repertorium 591.1-30

Marko Marulić, Repertorium, 591.1 to 591.30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/591.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/591.1

Oratio. Quomodo reprehensus sit nimis uetuste loquens 5. Inanis loquacitas quomodo a multis grauibus uiris culpata sit et laudata sapiens facundia, exemplum in hoc Vlixis, in illo Tersitę 17. Curas uocum uerborumque elegantias non modo non sectatur Epicurus, sed etiam insectatur 13. Gręcis Latina collata sordescunt 17. Orantis laus non e subito auditorum plausu, sed potius ex silentio noscitur 32. Croesi filius mutus et elinguis in patris periculo locutus est 34. Aegles Samius, athleta, mutus, in eos qui falso nomina in certamine sortirentur inclamauit et exinde expedite loqui coepit 34. Corpus ne sit uox an incorporeum 36. De tribus dicendi generibus et qui in quoque genere excelluerint 47. Inconsiderata cuiusdam loquacitas 55. Vt auium colloquia intelligas 58. Verbis antiquissimis non esse utendum, ut apluda, floces, fraces, bouinator 65. Gracchi sententia sine sensus emolumento 66. Quod uulgo dicitur barbarismus, ante dictum est barbare uel rustice loqui et rusticus sermo 74. Maior ratio habita euphonię quam regulę grammatices 78. De ratione utendi uerbis pluribus idem significantibus 80. Verba communia: uereor, utor, hortor, consolor, ueritum, puditum, pigitum, dignor, ueneror confiteor, testor 91. Aristotelis deffinitio de silogismo 93. Lex apud dialecticos percontandi disserendique 94. De clandestinis litteris, ne ab aliis legi possint 102. Quin pro cur non, pro quod, pro ut non, pro ut, pręcedente uix uel pene 104. Comes facundus in uia pro uehiculo est 104. Ennius tria corda habere se se dicebat, quod loqui Gręce et Osce et Latine sciret. Mithridates XXII gentium linguas percalluit 105. Antiqui nostri narrationes sermonesque insectiones appellitauerunt 110. Verba actiua pro passiuis et passiua pro actiuis 110. Ocium. Ennius: Ocio qui nescit uti, plus negocii habet 115. Honor. Ratio officiorum in discumbendo sedendoque. Exemplum Fabiorum, patris et filii 11. Senectę ętati honores habiti. Senibus pręlati tamen qui uxores et liberos haberent 14. Pedarii senatores dicuntur nondum maioribus honoribus functi 27. Ordo rogandarum sententiarum in senatu 30.

---

Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml.
