Latin
QVINTVS CVRTIVS
Marko Marulić, Repertorium 595
Unproofread scanNot analysed yet
Ocium. Sępe tedio laboris ad uilitatem sui compelluntur ignaui . Honorari se ut deum uoluit Alexander, nolentes puniuit . Apud Macedones mos detracta capiti galea regem alloquedi . Orsines multis donis honorauit Alexandrum et amicos eius. Quoniam autem Bagoam spadonem, qui Alexandrum obsequio corporis deuinxerat sibi, prętermisit dicens amicos regis, non scorta se colere, ipsius Bagoę inuidia exitio illi fuit apud regem . Obedientia. Nobilis equus umbra quoque uirgę regitur, ignauus ne calcari quidem concitari potest .