Latin
EMILIVS PROBVS
Marko Marulić, Repertorium 6
Unproofread scanNot analysed yet
Amicicia. Amicum nec in extremis periculis deseruit . Plato uenumdatus Dionis amici precibus liberatus est . Amicorum insidias cauere non potuit . Accusatus amicorum defensionbus est absolutus . Qui armis capi non potuit, captus est simulata amicicia . Cui cum amicis omnia fuere communia . Hosti capto, quoniam aliquando amicus fuerat, uim inferre noluit, sed inedia consumpsit et extinctum honorifice sepeliuit . Hostem depulit, occidere noluit, quod aliquando adiutus ab illo fuerat . Diligi se maluit a suis quam metui . Corinthum oppugnare noluit, quod amici quandoque fuerint . Audacia nimia quantę fuit calamitati . Qui contemptus fuerat, uictor fuit . Audax plus iusto sibi confisus.