Latin
EMILIVS PROBVS
Marko Marulić, Repertorium 617
Unproofread scanNot analysed yet
Perfidia. Suorum dolo captus, non hostium . Macedonum periurio decęptus. Qui Alexandri liberis se regnum seruare dicebant, regnum occupauere . Pietas. Hostem semiuiuum recreare uoluit et honorifice sepeliuit . Memnon matris scelere uxore amissa dolorem pietate superauit . Patria. Patrię iura quam hospitii sanctiora . Patrię muros suo periculo restituit . Patrię inimico filio mater infensa . Patriam a XXX tyrannis liberauit . Patrię muros refecit . Patriam liberarunt XII adolescentes . Nulla iniuria nec plebiscito teneri potuit, quin prodesset patrię . In cęde ciuium domi se retinuit. Idem . Patriam propria pecunia subleuauit . Patriam a tyrannide liberauit . Peccatum. Sui ipsius accusator fuit subposito ab emulis libello, quo se defensum iri credidit . Pauper decessit, cum magnis rebus pręfuisset, et filię eius publice datis dotibus collocatę . Paupertatis in tantum patiens fuit, ut nihil a re publica pręter gloriam retulerit . Perpetuo pauper, cum ditissimus esse posset . Opes recusauit nec eas liberis indulsit. Imperio deposito priuatus uixit . Prodigus. Milites locupletauit, populo in odium uenit, cum eorum bonis manus inferret .