Latin
621.1 to 621.39
Marko Marulić, Repertorium 621.1-39
Unproofread scanNot analysed yet
Poetę. Philosophia ad rectam uiuendi uiam pertinens . Poetarum genus e doctis antiquissimum. Philosophia Latina latuit usque ad Ciceronis tempora. Philosophia perfecta ornate et copiose dicere . Ennii poetę epitaphium . Poetę et reliqui clari uiri post mortem nobilitari cupiunt. Philosophia omnium artium mater . Philosophi a mortis commentatio . Philosophia non curat multitudinis iudicium . Philosophia medetur animi ęgritudini . Philosophi leues ostentationem quęrentes . Philosophia non ob hoc leuis, quia philosophi quidam leues. Philosophia est cultura animi. Turpiter in philosophia peccat qui se philosophum profitetur. Poetę non recte inducunt lamentantes fortes uiros . Poetę emolliunt hominis naturam . Philosophia animi medicina . Peripathetici copiosi et eruditi . Pythagoras quare fuit in Italia . Crisippus et Stoici multum in partiendo et diffiniendo occupati sunt . Peripatetici prętermittunt sępe hęc. Philosophia errorem boni malique eximit . Quid dulcius ocio litterato . Viro docto uiuere cogitare est . Philosophiam magnifice laudat . Contra detractores philosophię. Quando dicti sapientes . Quando philosophi nominati . Socrates primus philosophiam a rerum natura ad mores reuocauit . Philosophi non ex singulis uocibus [uiduandi] spectandi, sed ex constantia . Inter Zenonem et Peripateticos. Poetam noui neminem qui sibi non optimus uideretur . Epicuri sententię . Patientia. Cretum leges laboribus erudiunt . Spartę pueri [ad] uerberibus accipiuntur. Qui tormentis compelli non potuerunt ad confessionem . Doloris impatiens timido militi comparatur. Anaxagorę de morte filii patientia . Pueri Spartiatę non ingemiscunt uerberati . Indorum sapientes hyemes nudi perferunt . Idem igne aduruntur sine gemitu. Bestię famis, frigoris laborisque patientes . Pietas. Misericordię diffinitio . Quid de ipsa sentiant Peripatetici. Cicero ferendam opem, non misericordiam putat . Pictor. Qui signis et tabulis delectetur, non melius his fruitur, si domi abundat quam pauper in publico . Pauper non caret his quę non concupiscit, quoniam carere significat egere eo quod habere uelis . Cecilius: Sępe est etiam sub paliolo sordido sapientia .