# Repertorium 626.1-31

Marko Marulić, Repertorium, 626.1 to 626.31. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/626.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/626.1

Pax. Isaac fodit puteum, et quia nemo obstitit, uocauit eum Latitudo . Victima pacificorum . Immolantes pacifica comedetis; quod in die tertio ressiduum fuerit, igne comburatur etc. . Gedeon ędificauit altare et uocauit Domini Pax . Saul odio accensus contra Dauid sępe placatur per Ionatham. Saul cessabat persequi Dauid, cum tam clementem deprehendebat, ut persecutoris sui uitę parceret . Ioram, filius Achab, dixit: Pax est Iehu? Ille sagitta interemit eum . Ezechias pacem et ueritatem expetiit in diebus suis . Salomon electus, ut templum ędificaret Domino, quia pacificus . Benedictio pacis. . Pax multa diligentibus legem tuam , et non est illis scandalum. Rogate quę ad pacem sunt Hierusalem etc. . Pax super Israel. . Ecce quam bonum et Qui posuit fines tuos pacem. . Custodi pacem . Sponsa orat, ut possideat terram in pace . Pacem sibi implorat. Adiurat, nequis turbet pacem illius . Probata coram Deo et hominibus fratrum concordia et amor proximorum, et uir et mulier sibi bene consentientes . Salomon imperauit in diebus pacis etc. . Et conflabunt gladios suos in uomeres, quia Christus uenit in pace . Et erit opus iustitię pax . Non recusat plagam pro delicto, sed differri petit dicens: Fiat tantum pax et ueritas in diebus meis . Non est pax impiis, dicit Dominus . Iterum . Abstulit ab eis pacem et miserationes propter peccata patrum et ipsorum . Reuelabo eis abundantiam pacis et ueritatis . Si in uia Dei ambulasses, habitasses utique in pace super terram . Holocausta pro pace die VIII . Thalami in templo hinc inde signant pacem interiorem et exteriorem . Concident gladios suos in uomeres etc. . In loco isto, id est in ecclesia, dabo pacem. In die illa erit pax per orbem . Et consilium pacis erit inter illos duos, id est Iudeos et gentiles. Veritatem et pacem diligite. Veritatem et iudicium pacis iudicate in portis uestris .

---

Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml.
