Latin
626.145 to 626.164
Marko Marulić, Repertorium 626.145-164
Unproofread scanNot analysed yet
Expandi manus meas tota die ad populum. Ad quem autem respiciam nisi ad pauperculum etc. . Tu autem fornicata es cum amatoribus multis; tamen reuertere ad me, dicit Dominus . Liberabo te de manu pessimorum . Aduenam, pupillum, uiduam nolite contristari. Sicut ficus hę bonę, sic cognoscam transmigrationem Iuda et reducam eos . Obducam cicatricem tibi et a uulneribus tuis sanabo te, dicit Dominus. Inuenit gratiam in deserto populus qui remanserat gladio. Vadet ad requiem suam Israel. In caritate perpetua dilexi te. Ideo attraxi te miserans rursumque reędificabo te, et ędificaberis, uirgo Israel . De reductione captiuorum . Abimelech Ęthiops confortatur a Domino, quod saluus erit, quia et ipse saluauerit [Heliam]1 de lacu luti Hieremiam prophetam confidens in Domino . Reducam Israel . Defecerunt prę lachrimis oculi mei etc. super contritionem populi mei etc. . Non repellet in sempiternum Dominus, quia, si abiecit, et miserebitur etc. . Reuocabo eos in terram, quam iuraui pat ribus eorum . Omnibus qui dispersi sunt, ero in sanctificationem etc. . Nolo mortem morientis, dicit Dominus Deus. Reuertimini, et uiuite. Propheta miserans mala Hierusalem minante Domino ait: A, a, a, Domine Deus . Congregabo domum Israel de populis in quibus dispersi sunt, et scient, quia ego Dominus. In die illa pululabit cornu domus Israel . Ego pascam oues meas, et ego eas accubare faciam, dicit Dominus. Quod perierat, requiram, et quod abiectum erat, reducam, et quod confractum fuerat, consolidabo,et quod pingue et forte, custodiam et pascam illas in iudicio . Nunc reducam captiuitatem Iacob et miserebor omnis domus Israel etc. . Daniel prius petiit parci sapientibus Chaldeorum quam reuelauit regis somnium . Pietas in pauperes . Misericordiam uolui et non sacrificium, et scientiam Dei plusquam holocaustum . Seminate uobis in iustitia et metite in ore misericordię. In funiculis Adam traham eos et in uinculis caritatis etc. Non faciam furorem irę meę, non conuertar, ut disperdam Ephraim, quoniam Deus ego et non homo. De manu mortis liberabo eos etc. Misericordiam et iudicium custodi, et spera in Domino, Deo tuo .