Latin
626.275 to 626.285
Marko Marulić, Repertorium 626.275-285
Unproofread scanNot analysed yet
Conuenite, congregamini, gens non amabilis, antequam ueniat super uos ira furoris Domini . Sathan increpatur a Domino eo quod aduersabatur Iesu sacerdoti post peccati penitentiam . Et erit qui offenderit ex eis in die illa quasi Dauid . Iudas et populus Israel pugnaturi, cum numero et uiribus hosti impares essent, orauerunt, ieiunauerunt, induerunt se ciliciis, cinerem capiti insperserunt, diuiserunt uestimenta sua, clamauerunt in cęlum inuocantes auxilium . Antiochus sero penitens, cum iam morbo pręuentus ad miserabilem interitum urgeretur a Domino,scelerum suorum conscius ait ęquum esse, ut mortalis Deo immortali subiectus sit; proinde pollicebatur se eis benefacturum, ad quos modo perdendos pergebat. Vtique, cum iam nec sibi ipsi benefacere poterat . Patientia. Moyses pro Maria, quę contra ipsum oblocuta fuerat, orauit et mundam a lepra reddidit . Insurrexerunt contra eum filii Leui uolentes et ipsi fungi sacerdotio. Eos uoluit Dominus disperdere, sed ipse et Aaron ceciderunt proni et orauerunt pro eis. Item Moyses et Aaron illos, a quibus uix effugerant, ab incendio liberarunt . Saulem regem despexerunt filii Belial. Ille se audire dissimulabat et populum uolentem in eos uindicare prohibuit . Dauid in spelunca potuit percutere Saulem persecutorem suum, et noluit. Tantum pedetentim accedens oram clamidis eius abscidit, ut ea re testaretur necis quoque potestatem in ipsum habuisse. Sed et hoc fecisse doluit, quasi parum reuerenter se habuisset erga regem. Id ubi resciuit Saul, benedicens iniit pacem cum eo. Iterum cum persequeretur eum et in colle manentem obsideret, ille noctu tentorium ipsius ingressus ad caput dormientis cyphum et hastam sustulit atque abiit tam sibi infestum inimicum illesum relinquens. Quo facto Saul rursum placatus discessit . Dauid audita Saulis nece scidit uestimenta sua, et qui rogatus super illum manum extenderat, eum percuti iussit. Tantum reuerentię tribuit regię maiestati .