Latin
626.380 to 626.411
Marko Marulić, Repertorium 626.380-411
Unproofread scanNot analysed yet
Neque intelligent omnes impii, docti intelligent . Quia tu scientiam repulisti, repellam te etc. . Contra Iudam eo quod abiecerint legem Domini . Odio habuerunt corrigentem in porta, et loquentem perfecte abominati sunt . Non audiuit uocem et suscepit disciplinam . Iudicium uerum iudicate etc. et noluerunt attendere, et facta est indignatio magna a Domino exercituum . Filius honorat patrem et seruus dominum suum. Si ergo pater ego sum,ubi est honor meus? Et si Dominus ego sum, ubi est timor meus . Partus. In dolore paries . Rachel partiendo mortua est . Thamar peperit geminos: Phares prior nascitur ,Zara prior profert manum . Lex de parientibus masculum uel feminam . Gedeon habuit LXX filios 36, Iair Galadites XXX . Abdon Pharatonites XL et ex eis XXX nepotes . Sansonis natiuitatem nunciauit angelus . Achab in Samaria filii LXX . Roboam filii XXVIII, filię LX . De radice colubri egredietur regulus et semen eius absorbens uolucrem . Da eis uuluam sine liberis et ubera arentia . Poetę. Thobias piscem adnatantem ad se deuorandum iussu angeli cępit atque exenterauit, id est de figmentis poetarum ad uoluptatem animos urgentibus moralem dumtaxat sensum hausit ,qui sub uelamento fabularum interdum latet . Mulier stulta, clamosa, delectans, stultos inuitans ad uoluptatem . Eruditio. Eruditus . Scienti a sana, scientia peruersa . Scientia de rebus transitoriis uana . Melior est indoctus timens Deum quam doctus transiliens Legem . Perfidia. Carnem a bestiis pręgustatam non comedetis, sed proiicietis canibus . Moyse in monte morante populus conuersus ad idola uitulum conflatilem erigit . Nadab et Abiu, filii Aaron, ignem alienum intulerunt thuribulis, et egressus ignis a Domino deuorauit eos . Qui comederit morticinum uel captum a bestia. Nolite conuerti ad idola . Agrum ne seres diuerso semine etc. Qui sacrificabit deo Moloch, lapidabitur. Alienigena non comedet de sanctificatis. Sacerdos uxorem repudiatam non recipiat. Pontifex uirginem uxorem ducet .