Latin
626.429 to 626.447
Marko Marulić, Repertorium 626.429-447
Unproofread scanNot analysed yet
Ioachan, rex Israel, cum populo sequitur peccata Hieroboam, et Dominus tradidit eos in manu Azahel, regis Syrię, et Benadab, filii eius . Achaz, rex Iuda, prophanus in omni abomintione gentium. Israel gentium prophanationibus polutus transfertur in Assyrios. Senacherib, rex Assyriorum, pactus ut recederet a Iuda, accepit ab Ezechia CCCC talenta auri nec tamen, ut promiserat, recessit. Cęso autem diuinitus exercitu abiit in Nyniuen, et cum adoraret in templo, a suis occisus est. Manasse omni perfidia poluto Dominus minatur delere Hierusalem. Fecerunt phase. Non est tamen auersus furor Domini propter Manassen. Ioakim factus seruus Nabuchodonosor regis rebellauit ei. Immisit Dominus latrunculos, ut disperderet Iudam, propter peccata Manassę . Roboam dereliquit legem Domini et omnis Israel cum eo. Venit Sesac, rex Ęgypti, et cępit ciuitates Iuda . Seruierunt idolis et a Syris percussi sunt . Amasias declinauit post idola, et ab inimicis captus et occisus est. Achaz seruiuit Baalim. A rege Syrię percutitur . Ammon, Manassę filius, seruiuit idolis et a seruis interfectus est . Ioachin, rex Iuda, fecit malum et translatus est in Babylonem cathenis uinctus. Sedechias quoque fecit malum. Sub eo facta est transmigratio Babylonis. Nam et populus pollutus erat . Si solem et lunam adoraui, quę est iniquitas maxima . Doctrinam reprobam damnat . Contra idolatriam. De his qui negant diuinitatem Christi. . Dixit iniustus ut delinquat. Iudę proditio. Psalmus XL . Moriendum prius quam idolis seruiendum. Psalmus XLIIII . De Antiocho persecutore uel Antichristo. . Superbia eorum qui te oderunt ascendit semper. Bestię uastantes uineam. . Contra inimicos Ecclesię. . Perfidia. Idolatrę persecutores Ecclesię. Omnes dii gentium demonia. Psalmu s XCV . Iniqui persecuti sunt me. Paulominus consummauerunt me in terra. Spreuisti omnes discedentes a iudiciis tuis. Psalmo eodem . Habitantes Cedar. Psalmu s CXIX . Sol urens per diem, id est manifesti persecutores. Luna per noctem, id est heretici dolose insidiantes. Psalmus CXX .