Latin
626.473 to 626.489
Marko Marulić, Repertorium 626.473-489
Unproofread scanNot analysed yet
Tumultum alienorum humiliabis . Subuertet grando spem mendacii et protectionem. Et erit sicut somnium uisionis nocturnę multitudo omnium gentium, quę dimicauerunt contra Ariel. Populus ad iracundiam prouocans, filii mendaces, filii nolentes audire legem Dei etc. . Ve qui descendunt in Ęgyptum. Cogitationes concinnabit ad perdendos mites in sermone mendacii . Arguit idolatras. Babylonii idolatrę . Ve qui dicit patri: Quid generas? Et mulieri: Quid parturis? Confractus est Bel, contritus est Nabo. Facta sunt simulachra eorum bestiis et iumentis . Venerunt structores tui destruentes te, et dissipantes a te exibunt. Iniquitatibus uestris uenditi estis etc. . Omne uas quod fictum est contra te, id est contra Ecclesiam, non dirigetur, et omnem linguam resistentem tibi in iudicio iudicabis . Idolatria Iudeorum. Oua aspidum ruperunt, et telas araneę texuerunt. Qui comederit de ouis eorum morietur, et quod confotum est, erumpet in regulum etc. . Gens et regnum, Domine, quod non seruierit tibi, peribit . Contra idolatras. Contra incredulitatem Iudeorum . Reliquerunt me et libauerunt diis alienis. Contra idolatriam Iudeorum. Me dereliquerunt, fontem aquę uiuę, et foderunt sibi cisternas dissipatas, quę continere non ualent aquas. Et propterea facti sunt in prędam Ęgyptiis et Chaldeis . Idolatrę comparantur mulieri adulterę et fornicarię . Confregerunt iugum, ruperunt uincula. Iccirco percussit eos leo etc. Saturaui eos, et mechati sunt . Periit fides et ablata est de ore eorum. Edificauerunt excelsa Tophet etc. Iuxta uias gentium nolite discedere . A signis cęli nolite metuere, quę timent gentes etc. . Tu reliquisti me, dicit Dominus. Retrorsum abisti, et extendam manum meam super te et interficiam te . Domine, omnes qui te derelinquunt, confundentur. Recedentes a te in terra scribentur, quoniam dereliquerunt uenam aquarum uiuentium, Dominum. Predicit afflictionem futuram ad uallem filii Ennon propter idolatriam. Domus in quarum domatibus sacrificauerunt omni militię cęli, et libauerunt diis alienis .