# Repertorium 626.490-504

Marko Marulić, Repertorium, 626.490 to 626.504. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/626.490
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/626.490

Ve qui ędificat domum suam in iniustitia et cęnacula sua non in iudicio etc. Polluti sunt. Iccirco uia errorum eorum erit quasi lubricum in tenebris. Impellentur enim et corruent in ea etc. . Pręuaricatio Sedechię et populi. Iudei angustiati uouerunt manumittere seruos. Liberati a periculo irritarunt uota. Ob id Dominus reuocauit Chaldeos, et capta est ciuitas incensaque igni . Ismael et X optimates ut amici uenerunt ad Godoliam in Masphat. Accepti conuiuio occiderunt eum et multos alios . Omnes uiri qui posuerunt faciem suam, ut ingrediantur Ęgyptum, ut habitent ibi, morientur gladio, fame et peste. Iterum. Noluerunt audire sed ad idola Ęgypti conuersi sunt. Azarias et Ioanan non credentes uerbis prophetę perierunt. Quod incredulis operatio, quamuis bona, non est ad salutem. Ascende in Galaad etc. . Maledictus qui facit opus Dei fraudulenter. Cessabit Moab esse populus, quonia m contra Dominum gloriatus est. Gladius ad Chaldeos etc. quia terra sculptilium est et in portentis gloriatur . Lubricauerunt uestigia nostra in itinere platearum nostrarum etc. . Increduli et subuersores sunt tecum et cum scorpionibus habitas . Vastatio propter idolatriam. Introduxit me ad hostium atrii et perfosso pariete ingressus uidi pictam reptilium et animalium abomintionem et idola in pariete etc. . Quorum autem cor post offendicula et abominationes suas ambulat, horum uiam in capite suo ponam . Destruam parietem quem linistis absque temperamento, et adęquabo eum terrę etc. Dominus non fecit responsum tentantibus eum, sed puniuit eos . De idolatria Israel et Iudę. Preuaricatio sacerdotum. Falsi prophetę. Peccata idolorum uestrorum portabitis . Omnis alienigena incircumcisus corde etc. non ingredietur sanctuarium meum . In littoribus et in palustribus non sanabuntur, quia in salinas dabuntur . Nabuchodonosor propter idolatriam punitus conuertitur et in pristinum statum restituitur . Balthasar uasis sanctis bibens idola laudans, Deum non glorificans eadem nocte interficitur. Regnum occupat Darius Medus .

---

Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml.
