# Repertorium 626.505-519

Marko Marulić, Repertorium, 626.505 to 626.519. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/626.505
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/626.505

Et erit in templo abominatio desolationis. Desolatio perseuerabit usque in finem . Cor eius aduersus Testamentum sanctum, ueniet ad austrum et a Romanis percutietur . Sume tibi uxorem fornicationum, et fac filios fornicationum, quia fornicabitur terra a Domino . Fornicati sunt a Deo suo. Ideo fornicabuntur filię uestrę, et sponsę uestrę adulterę erunt. Incidistis in laqueum, quia idolastrastis.1 Sicut uacca lasciuiens declinauit Israel. Ligauit eum spiritus in alis suis, et confundentur a sacrificiis suis. Omnes adulterantes quasi clibanus accensus a coquente. Ve eis, quoniam recesserunt a me. Vastabuntur, quia pręuaricati sunt in me . Idolatria punita. Noli lętari, Israel, quia fornicatus es a Deo tuo. Disperdentur excelsa, idoli peccatum, Israel. Comedistis frugem mendacii. Reuersus est Ephraim in Ęgyptum et in Assyriis polutum comedit. De perfidia Israel bis. Obliti sunt mei, et ego ero eis quasi leena etc. Samarię maledicitur propter idola . Rectę uię Domini, et iusti ambulabunt in eis. Pręuaricatores uero corruent in eis. . Israel commisit qualia nec gentiles. Idolatrię poena fames et siccitas etc. . Desuper tunicam pallium sustulistis et eos qui transibant simpliciter, conuertistis in bellum . Belial uniuersus interiit. Propter multitudinem fornicationum meretricis speciosę et gratę et habentis maleficia, ecce ego ad te, dicit Dominus exercituum. Et reuelabo pudenda tua in facie tua . Quid prodest sculptile? Ve qui dicit ligno expergiscere, surge lapidi tacenti. Visitabo super omnes qui induti sunt ueste peregrina . Contra heresim et idolatriam . Contra idolatras . In die illa disperdam nomina idolorum de terra et pseudoprophetas et spiritum immundum. Qui conuerti noluerint, non erit super eos imber, sed erit ruina etc. . Laborare fecistis etc. contra negantes in Deo iustitiam uel prouidentiam. Vnde dicunt: Vani sunt qui seruiunt Domino . Filii Israel susceperunt ritus gentium inuidentes felicitati eorum. Scripsit Antiochus in omni regno suo, ut omnes idolis sacrificarent, recusantes uero morerentur. Posuit idolum desolationis super altare Dei .

---

Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml.
