Latin
626.520 to 626.538
Marko Marulić, Repertorium 626.520-538
Unproofread scanNot analysed yet
Defecerunt uiri impii ex Israel duce Alchima et coram Nicanore conquesti sunt contra Iudam. Nicanor ascendens in montem Syon irrisit sacerdotes, spreuit holocausta . Alchimus muros interioris templi dirrui iusserat et paralisi percussus interiit. In Azoto obsessi Dagon implorabant. Igni consumpti sunt . Demetrius a Ionatha liberatus multa promiserat, sed e contra uexare coepit . Perfidus Triphon accepta pecunia pro Ionatha non dimisit eum, sed occidit. Antiochum regem comitatus interfecit . Ptolomeus, filius Abodi, Machabeos conuiuio acceptos, cum inebriati essent, occidit regionemque tradidit innimicis . Simon de tribu Beniamin proditor ęrarii sacri. Iason ad gentilem ritum contribules suos reduxit. Iason Menelaum cum pecuniis ad regem pro impetrando sacerdotio misit. Ipse autem sibi, non Iasoni impetrauit . Andronicus Oniam sacerdotem euocatum de templo contra iusiurandum interemit. Antiochus manibus impuris uasa sacra contrectando polluit . Iudei compelluntur sacrificare diis; nolentes necantur . Simonis milites perfidię damnati, quod corrupti pecunia quosdam ex captiuis effugere passi sunt . Contaminati rapientes dona idolo dicata. Menelaus pro his quę in aram Dei commiserat, e turri pręcipitatus est iacuitque insepultus . Alchimus sacerdos gentilitate inquinatus etc. . Petitio uel deprecatio. Abram orauit pro Sodomitis et Gomorreis. Oratione Abram uxor et ancillę Abimelech pepererunt ei . Imprecante Moyse flagella ueniebant super pharaonem, orante recedebant . Moyses orans cum leuabat manus, uincebat Israel, cum remittebat, superabat Amalech . Orando placauit Dominum iratum propter uituli adorationem . Rogabit pro eo sacerdos, et dimittetur ei . Laudauerunt Dominum ruentes in facies suas . Oratio Moysi: Surge, Domine, et dissipentur inimici tui. Oratione Moysi Maria mundatur a lepra. Dominus placatur, cum minaretur pestilentiam populo . Rogabit sacerdos pro peccato populi, et dimittetur eis. Dominus ad Moysen et Aaron: Separamini ab eis, ut disperdam illos. Illi ceciderunt proni et orauerunt pro eis. Aaron offerens thymiama et stans inter mortuos et uiuentes deprecatus est, et cessauit plaga .