Latin
626.598 to 626.613
Marko Marulić, Repertorium 626.598-613
Unproofread scanNot analysed yet
Ezechias misit ad Isaiam, ut oraret pro reliquis Iuda. Ezechias orauit et a Domino consolatus est per os Isaię. Ęger orando impetrauit uitę inducias XV annorum . In tempore placito exaudiui te . Christus orauit pro transgressoribus . Oratio auari infructuosa . Prop heta deprecans pro populo . Iterum . Prope es tu ori eorum et longe a renibus eorum etc. Si steterint Moyses et Samuel coram me, non est anima mea ad populum istum etc. . Recordare, quod steterim in conepectu tuo, ut loquerer pro eis bonum etc. ,sed quia indurati sunt, da filios eorum in famem etc. Christus contra Iudeos ingratos . Orate pro ciuitate ad Domi num, quia in pace illius erit pax uobis. Inuocabitis me et uiuetis, et orabitis me, et ego exaudiam uos . Ad Hierusalem: Clama ad me, et ego exaudiam te et annunciabo tibi grandia et firma quę nescis . Leua ad Deum manus tuas pro anima paruulorum tuorum; quos educaui et enutriui, inimicus meus consumpsit eos. Sed et cum clamauero et rogauero, excludet orationem meam. Inuocaui nomen tuum de lacu nouissimo; uocem meam audisti. Appropinquasti in die, quando inuocaui te. Leuemus corda nostra cum manibus ad Dominum in cęlos. Opposuisti nubem tibi, ne transeat oratio . Iubentur orare pro uita Nabuchodonosor et filii eius simul, ut inueniant gratiam in conspectu eorum . Item oratio pro peccatis. Indui me sacco obsecrationis et clamabo ad Altissimum in diebus meis . Cum clamauerint ad aures meas uoce magna, non exaudiam eos . Daniel orans accepit reuelationem somnii regis . Daniel orabat apertis fenestris contra Hierusalem ter in die flectens genua coram Deo suo. Proiectus leonibus manet illesus, et interdicto cibo a Domino pascitur . Daniel: Coepi Dominum rogare et deprecari inieiuniis, sacco et cinere confitens peccata, petens misericordiam et recolens beneficia Dei .