Latin
626.633 to 626.661
Marko Marulić, Repertorium 626.633-661
Unproofread scanNot analysed yet
Heliam solum et nudum centum armati nequiuerunt compręhendere, igne de cęlo omnes coram propheta deuorante. Sed qui ui trahi non potuit, tertii quinquagenarii humilitate adductus futuram regis mortem nunciauit . Exercitus Syrię obsedit Heliseum in Dothaim. Ministro perterrito ostendit plures secum esse quam cum illis. Deinde orauit, et inimici percussi sunt cecitate . Syrorum innumerabilis exercitus, cum obsideret Samariam, Domino sonitum in eos excitante relictis castris uersi sunt in fugam . Potentia Iosaphat, regis Iuda . Assuero, Persarum regi, omnis terra et insulę tributarię erant . Quod potentia et diuitię non saluant hominem, sed potius contraria. Psalmus XLVIII . Non potentes, sed timentes eum placent ei. Psalmus CXLVI . Interdum dominatur homo homini in malum suum . Potentes potener tormenta patientur . Pro eo quod hab uisti fiduciam in munitionibus tuis et in thesauris, tu quoque capieris . Tyri potentia et opulentia et euersio . Sicut mane transit, pertransit rex Israel . Ve qui dicitis: Nunquid in fortitudine nostra non assumpsimus nobis cornua? . Ira magna ego irascor super gentes opulentas . Peccatoribus non proderit potentia . Peccatum. Propter peccatum maledicitur serpenti, mulieri, uiro . Peccatum ignorantię. . Leprosus, semine fluens, pollutus super mortu; hi eiiciuntur extra castra. Qui fuerit immundus super anima faciat phase mense secundo etc. . Peccauerunt Moyses et Aaron ad Aquas contradictionis. Propterea non introduxerunt populum in Terram promissionis . Quotiens populus Israel Dominum prouocauerit ad iram . Obserua diligenter, ne incurras plagam leprę . Maledicitur qui fecerit abominationem et peccatum . Maledicitur qui Hierico reędificare uoluerit . Spiritus Domini recessit a Saule. Exagitatus a spiritu nequam refocillatur Dauid citharam percutiente . Oza peccauit supponens manum archę, et mortuus est . Dominus ad Hieroboam: Quia male operatus es, inducam mala super domum tuam . Naaman leprosus mundatur in Iordane . Ioachaz fecit malum, abducitur uinctus in Ęgyptum, ne regnet in Hierusalem. Transmigratio Iudę in Babylonem .