# Repertorium 626.82-96

Marko Marulić, Repertorium, 626.82 to 626.96. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/626.82
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/626.82

Volens misereri domui Saul agros restituit Miphiboseth, Ionathę filio, et de sua mensa panem dedit ei . Cępit urbes Ammon, populum uero seruauit . A filio Absalon regno expellebatur. Ille autem tribunis suis pręcepit, ut si superiores euaserint, cauerent Absaloni illesumque seruarent; extinctum grauiter fleuit . His quoque qui Absalonis partes secuti fuerant pepercit, Amasam, ducem eius, magistrum militię fecit. Semei iniuriam non uindicauit, distulit tamen ad Salomonis tempora 53 . De Ioab quoque qui Abner et Amasam dolo occiderat cognitionem Salomoni commisit . Ossa Saul et Ionathę et eorum qui in crucem acti fuerant posuit in sepulchro Cis, patris Saul. Et Deus propitiatus est terrę . Cum plebs peste consummeretur, ait ad angelum: Ego sum qui peccaui; uertatur manus tua contra me et domum patris mei. Et placatus est Dominus 55, . Pepercit Adonię Salomon sibi insidianti semel, sed non secundo . Pietas indicauit, cuius filius esset, quem altera diuidi poscebat, altera uiuum cędebat ne occideretur . Abdias, cum Achab et Iezabel occideret prophetas, centum ex eis abscondidit ac pauit in speluncis . Achab Benadab, Syrorum regi, capto pepercit, sed dicitur ad eum: Quia dimisisti uirum dignum morte, erit anima tua pro anima eius etc. . Heliseus Syros qui ad se perdendum uenerant, cęcitate percussos seruauit, a rege Israel percuti uetuit, uiatico iuuit, dimisit illesos . Iosaba Ioam, filium Ochozię, subduxit internitioni, qua crassata est Athalia in stirpem regiam in Hierusalem. Et ad ipsum tandem deuolutum est regnum . Dauid aquam suorum periculo per media hostium castra sibi allatam noluit bibere, cum maxime sitiret, sed libauit Domino . Esdrę pietas pro peccato populi, qui cum gentibus nuptias comunicauerant 85, . Thobias concaptiuis quotidie quod poterat impartiebat: consolabatur eos, admonebat, necessariis iuuabat, mortuos sepeliebat. Surgens de conuiuio abiit, attulit cadauer et iuxta deposito eo lugens manducauit, uesperi sepeliuit .

---

Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml.
