# Repertorium 628.9-20

Marko Marulić, Repertorium, 628.9 to 628.20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/628.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/628.9

Paupertas. Pręcepit eis, nequid tollerent in uia nisi uirgam tantum VI. Petitio. Diluculo ualde surgens abiit in desertum locum ibique orabat, id est abiit in montem orare VI. Isaias: Hic populus labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. Channanea exemplu m est perseuerandi in oratione VII. Omnia quęcunque orantes petitis, credite quia accipietis et euenient uobis. Et cum stabitis ad orandum, dimittite etc. XI. Dominus seorsum procedens procidit super terram et orabat XIIII. Trina Domini uigilia docet nos orando de pręteritis, de pręsentibus, de futuris ueniam rogare XIIII. Peruersus. Qui non receperint uos neque audierint VI. Surdus et mutus est qui nec audire uerba Dei uult nec proloqui VII. Surdus et mutus qui nec discere nec docere uult IX. Perseuerantia. Dominus miseretur super turbam, ieiunos satiat; infirmos curant, qui expectantes perseuerant VIII. Cęco clamanti comminabantur, ut taceret. Ille magis clamabat: Iesu, fili Dei, miserere mei X. Peccatum. Iudas inter apostolos computatur, quoniam Deus non repellit aliquem propter futuram maliciam, sed propter pręsentem uirtutem dignum facit haberi III. Blasfemia in Spiritum Sanctum III. Puella in domo, iuuenis extra portam, Lazarus in sepulchro suscitatur, quia conuertitur peccator uel occultus uel manifestus uel iam longo peccandi usu tabescens V. Peccatum minus aliquando causa est maioris, ut in Herode libido causa fuit homicidii, cum decollauit Ioannem VI. Quę de homine procedunt, coinquinant hominem. Filia Channaneę est anima peccatrix VII. Peccatum non est ens. Est enim res absque essentia et hypostasi peccatum X. Circa negationem Petri prima ancilla titubatio est, secunda consensio, tertius uir actus est XIIII. Hieronymus: Peccata pręterita non nocent, quando non placent XVI. Purgatorium. Omnis enim igne salietur et omnis uictima sale salietur. Apostolus: Vniuscuiusque opus quale sit, ignis probabit. Hieronymus: Victima Domini est genus humanum, quod hic ratione sapientię salitur et illic purgatorio igne examinabitur IX.

---

Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml.
