Latin
630.1 to 630.8
Marko Marulić, Repertorium 630.1-8
Unproofread scanNot analysed yet
Pax. Pacem relinquo uobis, pacem meam do uobis. Non quomodo mundus dat ego do uobis. Augustinus: Est autem pax serenitas mentis, tranquillitas animi, simplicitas cordis, amoris uinculum, consortium caritatis etc. XIIII. Pater sancte, serua eos etc. ,ut sint unum sicut et nos. Rogo pro eis etc. ,ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint. Vt sint unum, sicut et nos unum sumus, ego in eis et tu in me, ut sint consumati in unum [in unum]2 XVII. Apparens post resurrectionem apostolis ait: Pax uobis. Et iterum dicit: Pax uobis. Et tertio Thoma pręsente inquit: Pax uobis XX. Rhete plenum piscibus non est scissum. significat nulla fore scismata inter electos Dei, sed concordiam perpetuam XXI. Prouerbium. Alii laborauerunt, et uos in labores eorum introistis IIII. Pudicicia. Loquitur Dominus cum Samaritana, discipuli mirantur. Nemo tamen dixit: Quid loqueris cum ea. Non enim sinistrum quid de magistro cogitabant, sed illam eius affatu indignam iudicant, quę quinque uiros habuit et sextum adulterum IIII. Circumcisio in uirili membro suscipiebatur, ut castitatem mentis et corporis custodiendam significaret VII. Pietas. Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret III. Omne quod dat mihi Pater, ad me ueniet, et eum qui uenit ad me non eiiciam foras. Hec est enim uoluntas eius qui misit me, Patris, ut omne quod dedit mihi non perdam ex eo, sed resuscitem illud in nouissimo die. Hęc est autem uoluntas Patris etc. ,ut omnis qui uidet Filium et credit in eum, habeat uitam ęternam, et ego resuscitabo eum in nouissimo die VI. Nemo te condemnauit? Nemo, Domine. Nec ego te condemnabo. Vade, et iam amplius noli peccare VIII. Cęcus a natiuitate fuit genus humanum. Spuit Dominus in terram, de saliua sua lutum fecit, quia Verbum caro factum est. Inunxit oculos cęci, id est cathetizauit. Misit ad Syloe, ubi baptizatus in Christo uenit uidens. Syloa interpretatur: Missus. Nisi enim ille fuisset missus, nemo nostrum esset ab iniquitate dimissus IX. Ego ueni, ut uitam habeant et abundantius habeant. Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ouibus suis. Animam meam pono pro ouibus meis. Et alias oues habeo, et illas oportet me adducere etc. X.