# Repertorium 630.30-37

Marko Marulić, Repertorium, 630.30 to 630.37. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/630.30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/630.30

Intrat ad discipulos ianuis clausis XX. Piscis super prunas. Decies apparuisse Dominum post resurrectionem colligitur XXI. Perseuerantiam in longitudine temporis significat crucis longitudo a trauerso usque ad terram XVIII. Prouidentia. Pater meus usque modo operatur, et ego operor V. Prędestinatio. Nemo potest uenire ad me, nisi Pater qui misit me, traxerit eum. Et ego suscitabo eum in nouissimo die. Quare illum trahat et illum non trahat, noli uelle iudicare, si non uis errare. Semel accipe et intellige, si non traheris, ora ut traharis. Iterum idem dicit VI. Proprias oues uocat nominatim. Nouit enim nomina prędestinatorum etc. Oues meę uocem meam audiunt etc. non peribunt in ęternum, et non rapiet eas quisque de manu mea. Nemo potest rapere de manu Patris mei X. Ego uos elegi etc. Electi sunt ante mundi constitutionem ea prędestinatione, in qua Deus sua futura facta pręsciuit; electi autem de mundo ea uocatione, qua Deus id quod prędestinauit, impleuit. Quos enim prędestinauit, hos et uocauit XV. Et nunc clarifica me tu, Pater, apud te metipsum ea claritate, quam habui prius quam mundus fieret apud te, scilicet in prędestinatione diuina XVII. Purgatorium. Si non lauero te, non habebis partem mecum XIII. Palmitem ferentem fructum agricola purgabit, ut fructus plus afferat XV.

---

Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml.
