Latin
631.1 to 631.6
Marko Marulić, Repertorium 631.1-6
Unproofread scanNot analysed yet
Pax. Pacem habentes, non uos metipsos defendentes, sed date locum irę XII. Deus pacis sit cum omnibus uobis. Amen XV. : Obsecro uos, fratres, ut id ipsum dicatis omnes, ut non sint in uobis scismata I. Omnes nos in unum corpus baptizati sumus siue Iudei siue gentiles etc. et omnes in uno spiritu potati sumus. Siquid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra XII. II: Pacem habete, et Deus pacis erit uobiscum. Salutate inuicem cum osculo sancto XIII. : Ad caritatem et concordiam hortatur II. Pax Dei quę exuperat omnem sensum etc. IIII. : Pacem sequimini cum omnibus et sanctimoniam sine qua nemo uidebit Deum XII. IACOBI: Fructus autem iustitię in pace seminatur facientibus pacem III. Pudicicia. Bonum est homini mulierem non tangere. Propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat. Non nuptis et uiduis bonum est, si sic permaneant. Quod si non se continent, nubant. Precio empti estis,nolite fieri serui hominum. De uirginibus pręceptum non habeo, consilium autem do etc. Solutus non quęrat uxorem. Qui sine uxore est, sollicitus est quę Domini sunt, quomodo placeat Deo. Qui matrimonio iungit uirginem suam bene facit, et qui non iungit melius facit. Mulier soluta, cui uult, nubat. Beatior autem erit, si sic permanserit VII. : Hęc est uoluntas Dei sanctificatio uestra, ut abstineatis uos a fornicatione, ut sciat unusquisque uestrum uas suum possidere in sanctificatione et honore, non in passione desiderii, sicut gentes, quę ignorant Deum IIII. AD THIMOTEVM I: Vidua eligatur non minus LX annorum etc. adolescentiores autem uiduas deuita etc. Volo autem iuniores nubere, filios procreare etc. V. : Murmur Gręcorum aduersus Hebreos, quod non admitterentur in ministerio mulieres eorum VI. : Cantabant canticum nouum. Nemo poterat dicere canticum nisi illi qui empti sunt de terra; uirgines sunt. Hi sequuntur Agnum, quocunque ierit etc. XIIII.