# Repertorium 631.10-16

Marko Marulić, Repertorium, 631.10 to 631.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/631.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/631.10

: Non enim habemus pontificem, qui non possit compati infirmitatibus nostris; tentatum autem per omnia pro similitudine, absque peccato etc. de eius misericordia IIII. Omnis nanque pontifex, qui condolere possit his qui ignorant et errant, quoniam et ipse circumdatus est infirmitate etc. V. Mementote uinctorum tanquam simul uincti, et laborantium tanquam et ipsi in corpore morantes XIII. : Barnabas discessit a Paulo, ne dimitteret Marcum XV. : Vnusquisque, sicut accepit gratiam in alterutrum illam administrantes IIII. II: Nouit Deus pios de tentatione erripere, iniquos uero in die Iudicii reseruare cruciandos II. Non tardat Deus promissionem suam, sed patienter agit propter uos, nolens aliquos perire, sed omnes ad penitentiam reuerti III. : Videte qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur et simus. Deus animam suam pro nobis posuit. Et nos debemus animas pro fratr ibus ponere III. : Ecce sto ad ostium et pulso: siquis audierit uocem meam et aperuerit mihi ianuam, introibo ad illum et cenabo cum illo, et ipse mecum III. Penitentia. : Hora est iam nos de somno surgere. Abiiciamus ergo opera tenebrarum etc. XIII. : Expurgate uetus fermentum etc. Epulemur, non in fermento ueteri, sed in azimis etc. V. Castigo corpus meum et in seruitutem redigo, ne forte, cum aliis prędicauerim, ipse reprobus efficiar IX. II: Sufficit illi qui eiusmodi est obiurgatio hęc quę fit a pluribus, ita ut e contrario magis donetis et consolemini, ne forte abundantiori tristitia absorbeatur qui eiusmodi est II. Gaudeo, non quia, contristati estis, sed quia contristati estis ad penitentiam. Quę enim secundum Deum tristitia est, penitentiam in salutem stabilem operatur. Sęculi autem tristitia mortem operatur VII. AD GALATAS: Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum uitiis et concupiscentiis V. Per Christum mihi mundus crucifixus est et ego mundo. Ego enim stigmata Domini Iesu in corpore meo porto VI. : Deponite ueterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris. Renouamini autem spiritu mentis uestrę et induite nouum hominem etc. IIII. Surge qui dormis et exurge a mortuis, et iluminabit te Christus V. : Mortificate ergo membra uestra quę sunt super terram, fornicationem, immundiciam etc. III. AD PHILEMONEM: Emendationem Onesimi laudat, qui aliquando inutilis fuit, nunc autem utilis. Tu autem illum ut mea uiscera suscipe I.

---

Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml.
