# Repertorium 631.45-51

Marko Marulić, Repertorium, 631.45 to 631.51. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/631.45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/631.45

AD THIMOTEVM I: Spiritus autem manifeste dicit, quia in nouissimis temporibus discedent quidam a fide attendentes spiritibus erroris etc. IIII. II. Si negabimus, et ille negabit nos. Si non credimus, ille fidelis permanet, negare se ipsum non potest II. Quemadmodum autem Iamnes et Iambres restiterunt Moysi, ita et hi resistunt ueritati etc. III. : Hęreticum hominem post unam et secundam correptionem deuita etc. III. : Qui propter incredulitatem non introierunt in Terram promissionis III. : Elymam magum Paulus a fide auertentem cęcitate damnauit XIII. Dicit pseudoapostolos post obitum suum surrecturos XX. : Qui non credunt his, lapis offensionis et petra scandali II. II: Et in uobis erunt magistri mendaces qui introducent sectas perditionis etc. contra hereticos II. Venient in neuissimis diebus in deceptione illusores iuxta proprias conscientias ambulantes dicentes: Vbi est promissio aut aduentus eius etc. III. : Quis est mendax, nisi is qui negat, quoniam Iesus non est Christus? Hic est Antichristus qui negat Patrem et Filium II. II: Multi seductores exierunt in mundum. Qui non confitetur Iesum Christum uenisse in carne, hic est seductor et Antichristus. Omnis qui pręcedit et non permanet in doctrina Christi, Deum non habet. Qui permanet in doctrina, hic Patrem et Filium habet. Siquis uenit ad uos et hanc doctrinam non affert, nolite communicare illi etc. . IVDĘ : Subintrauerunt enim quidam homines etc. de hęreticorum prauitate I. : Habeo aduersus te pauca, quia permittis mulierem Iezabel, quę se dicit prophetem docere et seducere seruos meos, fornicari et manducare de idolaticis II. Equus niger significat persecutionem hereticorum contra fideles occultam. Equus uero pallidus persecutionem falsorum fratrum occultam simul et manifestam VI. Equus ruffus significat effundentes sanguinem martyrum VI. Aperuit puteum abyssi, id est doctrinam perfidię, et ascendit fumus etc. Et exierunt locustę, id est eorum discipuli. Pręceptum est eis, ne lederent quenquam, nisi tantum homines qui non habent signum Dei in frontibus suis IX.

---

Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml.
