Latin
631.83 to 631.88
Marko Marulić, Repertorium 631.83-88
Unproofread scanNot analysed yet
Prouidentia. : Quoniam ipsi cura est de uobis V. Prędestinatio. Quos pręsciuit et prędestinauit, uocauit, iustificauit, magnificauit VIII. Non ex operibus, sed ex uocante dictum est ei: Quia maior seruiet minori. Iacob dilexi, Esau odio habui. Miserebor, cui misertus sum. Igitur non uolentis neque currentis, sed miserentis est Dei. Cuius uult miseretur, et quem uult indurat. Tu quis es, qui respondeas Deo etc. VIIII. Purgatorium. : Sicuius opus arserit, detrimentum patietur; ipse autem saluus erit, sic tamen quasi per ignem III.