Latin
633.205 to 633.224
Marko Marulić, Repertorium 633.205-224
Unproofread scanNot analysed yet
De parsimonia uictus . Peregrinatio multa hospitia habet, nullas amicicias . Non locorum mutatio, sed animi emendat hominem . Non multum peregrinatio eripit, quando amicos et absentes animo amplectimur, quoties uolumus . Peregrinatio nocet sine animi curatione. Socratem querenti cuidam, quod nihil sibi peregrinationes profuissent, respondisse ferunt: non immerito hoc tibi euenit. Tecum enim peregrinabaris . Quid sit ambulatio, inter Cleantem et Chrysippum non conuenit . Passio animi. Peripatetici non tollunt sapienti affectus, sed temperant. Hoc Stoici confutant . Vtrum satius sit modicos habere affectus an nullos. Stoici illos expellunt, Peripatetici temperant . Pudor. Turpia ne dixeris. Paulatim enim pudor rerum per uerba discutitur . Verecundia etiam senes tangit . Sylla ex uerecundia in iram prorumpebat, Pompeius mitior efficiebatur. Signa uerecundię . Perseuerantia. Plus operis est in eo ut proposita custodias quam ut honesta proponas. Perseuerandum est et assiduo studio robur addendum, donec bona mens sit, quod bona uoluntas est . Prouidentia. Quare indigni regnent . Liber de prouidentia . Quis sit artifex mundi etc. . Prodigus. Acilio Butę prętorio post patrimonium ingens consumptum Tyberius paupertatem confitenti; Sero, inquit, experrectus es .