Latin
PROBLEMATA PLVTARCHI
Marko Marulić, Repertorium 638
Unproofread scanNot analysed yet
Pax. Cur Termino deo nihil animatum immolant? Quia pacis custodem ab omni sanguine incontaminatum esse oporteat . Pudicicia. Liberos coram parentibus nudari nefas putant . Cur moris est, ut qui castimoniam colunt, leguminibus abstineant . Secundas nuptias improbat. Capellam tangere uel nominare sacerdoti nefas erat, eo quod luxuriosum animal et olidum esset . Partus. Ęgyptii fabulantur uultures omnes foeminas esse, et quemadmodum Zephiro arbores, sic uultures euro grauidas effici . Poeta. Herculi et Musis ara communis . Patria. Qui in Cassopea bouem abigunt, a uirginibus comitantibus ad ipsos usque fines continenter audiunt: Nunquam redeatis in patriam terram .