Latin
640.1 to 640.30
Marko Marulić, Repertorium 640.1-30
Unproofread scanNot analysed yet
Pax. Feciales, pacis custodes, controuersias uerbo sedabant . Perpennam peremit Pompeius, ne dissidium pareret in urbe; accusata multorum perfidia . Inter tranquillam uitam et gloriosam . Mars tyrannus, lex rex . Prouerbium. Non sine Theseo de illis dicitur qui rem aliquam conficiunt non sine ope aliorum . Apii coronas sepulchris imponere mos fuit. Inde natum est prouerbium de illo qui grauiter ęgrotat, ipsum apio indigere, id est morti proximum esse . Pedes, ut Pindarus inquit, Lydium currum sequi uidetur . Quis patrem laudabit nisi probi uel improbi liberi . Pudicicia. Quod Spartę nemo esset adulter Geradas testatur . Vestalibus post XXX annum nubere licet. Sed quę id egerunt, aduersis rebus conflictatę in moerore uixerunt. Viua defodiebatur, quę uirginitatem prodiderat . Tarquinię Vestali concessum ius ferendi testimonii, quod nulli foeminarum, et cum nubendi potestas sibi oblata esset, maluit in uirginitate perseuerare . Sophocle uisi pueri formam laudante, Pericles, eius in prętura collega, ad illum ait prętorem decere non solum manus, sed etiam oculos continentes habere . Scipionis continentia erga captiuam . Manlium Cato senatu mouit, quod pręsente filia osculatus esset uxorem, affirmans se nunquam a sua, nisi cum aliquando tonaret, complexum . Cornelia uiduitatem colere quam Ptolomeo regi nubere maluit . Veronica et Monima, uxores Mithridatis pudicissinę . Agesilaus repressit osculum adoleecentis . Pompeius ex pellicibus Mithridatis nulli se miscuit . Tymoclia captiua stupratorem dominum interemit . Alexander maiorem erga Persarum mulieres continentiam quam in uiros fortitudinem declarauit . Cęsar suam uxorem ne suspitioni quidem obnoxiam oportere esse dixit . Portia audita Bruti, uiri sui, nece prunis haustis uitę finem fecit . Antigonus, cum audisset Philippum filium hospitio susceptum, ubi tres uirgines erant, permutato domicilio occasionem sustulit inferendę iniurię . Democles morte uim Demetrii effugit . Apud Persas, qui currui appropinquat, in quo pellex regis uehitur, capite punitur . Pietas. Caius Martius Coriolanus sola matris pietate motus, ut patrię parceret .