# Repertorium 640.31-57

Marko Marulić, Repertorium, 640.31 to 640.57. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/640.31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/640.31

Cęsar interfectores Pompei iugulauit. Viso eius capite oculos auertit et lachrymatus est . Iulię sororis pietas Lucium Cęsarem seruauit . Penitentia. Phocion pedibus nudis incedens . Item Cato prętor nudis pedibus et sine toga ad rostra ueniens . Patientia. Lycurgus ei qui sibi oculum erruerat, ad supplicium tradito nihil mali fecit, sed ministro usus est . Puer a leonis catulo sub ueste cęlato, ne furtum proderet, laniari se sustinuit usque ad necem . Scęuola dexteram deusit . Pericles conuitiatorem tacite tulit, et cum uesperi domum abiret, ille maledicendo sequebatur. Vt uero domum se recępit, seruum iussit hominem cum lumine deducere, quo ipse uellet . Dionysius Sicilia eiectus, cum interrogaretur, quid ex philosophia Platonis cępisset: Fortunę, inquit, mutationem ęquo animo tolerare . Patientia doloris in Mario . In remittenda iniuria facilis Agesilaus . Regium est, inquit Alexander, a quibus male audias, eis magis benefacere . Phocion filio mandat, ne illatę sibi ab Atheniensibus iniurię reminiscatur . Artoxerxis patientia in calumniatorem . Platonis responsum, quo confudit calumnię delatorem . Paupertas. Spartę seruari diuitiarum deum et cęcum et iacentem, ut picturam inanimatam atque immobilem . Rogatus Lycurgus a ciuibus, quo pacto hostium impetum repellerent: Si pauperes manseritis, inquit, et a contentionibus abesse studueritis . Themistocles Andrum appulsus argentum petiturus: Duos, inquit, ad uos deos affero uim atque suasionem. At illi contra duos quoque apud se esse permagnos deos responderunt paupertatem et impossibilitatem, a quibus se prohiberi illi pecuniam dare . Aristides se magis inopia gloriari posse dixit quam Callias opibus . Manius Curius paruo agello contentus . Inter inuite et sponte pauperem . Paulus Emilius, uir triumphalis, diuitias contempsit . Tubero uir magnę autoritatis, sed tenui patrimonio, ita ut XVI uiri ex eius familia cum coniugibus et liberis unicas ędes habitarent, et eas quidem modicas humilesque . Lysandri, Lacedemonis regis, paupertas in morte patuit .

---

Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml.
