# Repertorium 642.143-168

Marko Marulić, Repertorium, 642.143 to 642.168. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/642.143
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/642.143

Menedemus sumpto Furię habitu circuibat dicens speculatorem se ex inferno uenisse peccantium, ut iterato descendens hęc renuntiaret quę uidisset . Peccata paria existimant Stoici . Promissum. Chilo dixit sponsioni non deesse iacturam . Sponsioni adiacet damnum . Peregrinatio. Quę loca adiuit Plato discendi gratia , . Democritus eadem de causa peregrinatus . Passio animi. Passiones duas ponunt Cyrenaici, id est dolorem et uoluptatem . Aristoteles asserit sapientem etiam perturbationi modice cędere . Stoici sapientem perturbationibus uacuum dicunt . Quid sit perturbatio secundum Zenonem. Eius genera IIII . Cum aliquando Anaxarchus in scrobem incidisset, Pyrrho pertransiit; laudatur, quod sine affectu se haberet . Perturbationes duas esse, uoluntatem et dolorem . Perturbatio animi in quo fit . Pudor. Diogenes uidens adolescentulum rubore perfusum: Confide, ait, fili, huiusmodi est uirtutis color . Perseuerantia Diogenis nollentis ab Antisthene recedere, prius cędi et occidi paratus . Prouidentia. Plato arbitratur deos esse et humana curare . Stoicis placet mundum regi ac disponi secundum mentem ac prouidentiam . Prouidentia Dei . Purgatorium. Pythagoras ait animas puras atque purgatas in excelsum ferri, impuras uero uinciri a Furiis .

---

Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml.
