# Repertorium 642.50-75

Marko Marulić, Repertorium, 642.50 to 642.75. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/642.50
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/642.50

Eudoxus inter paupertatis angustias discendi studio flagrans . Democritus in summa inopia uixit . Prodigus. Bion ad eum qui fundos uorauerat: Terra, inquit, Amphiaraum absorbuit, sed terram tu . Peruersus. Diogenes, qui recta dicerent nec facerent, eos cytharę similes esse aiebat; et hanc enim nihil audire neque sentire. Intuens insipientem aptare psalterium: Non erubescis, inquit, qui sonos ligno aptes, animum ad uitam non componas. Dicenti sibi cuipiam: Idoneus ad philosophiam non sum. Quid ergo, inquit, uiuis, si, ut bene uiuas, nulla tibi cura est . Partus. Hominis semen, quod emittit homo, una cum humido animę commisceri. Foeminę semen infoecundum esse . Semen esse cerebri stillam etc. . Quędam animalia absque coitu gigni . Poeta. Philosophię origo. Gymnosophistę. Druidę. Chaldei. Magi , . Qui nihil scripsere . Chilo peritos ab imperitis bona spe differre dixit . Socrates dicebat et unicum bonum esse scientiam et malum inscitiam . Rogatus Aristippus, quo differant docti ab indoctis: Quo, inquit, domiti equi ab indomitis. Melius esse dicebat mendicum euadere quam imperitum. Non qui plurima, sed qui utilia legerunt eruditi habendi . Qui liberalibus imbuti philosophiam negligunt, similes sunt procis Penelopes uel Vlixi ad inferna descendenti . Physicen omittunt, ut quę comprehendi non possit . Menedemus aspernatur dialecticę legem, cum liceat uti certioribus argumentis . Plato exusit poemata, cum audisset Socratem . Idem tres libros Pythagorę sibi emi iussit centum minis . Dialogi a quibus primum scripti . Dogmatista . Argumentum quod dicitur inductio . Eorum quę sunt diuidua et indiuidua. Similia et dissimilia. Item alia per se, alia ad aliquid . Xenocrates hebes et tardus ingenio. De illo et Aristotelle Plato alterum calcaribus, alterum freno egere dixit. Item: Cui equo quem asinum iungo. Xenocrates ad eum qui neque musica neque geometria neque astronomia instructus ludum suum frequentare cupiebat: Perge, inquit; adminiculis enim philosophię cares. Alii sic dixisse ferunt: Apud me enim uellus non mollitur .

---

Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml.
