# Repertorium 642.94-122

Marko Marulić, Repertorium, 642.94 to 642.122. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/642.94
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/642.94

Dogmata Stoicorum. Philosophię ratio tripartita. Philosophiam animanti similem dicunt: ossibus ac neruis logicen, carnibus ethicen, animę physicen assimulantes . Philosophię partes duę, rhetoricę partes III. Silogismi. Dialectica. Dogmata Stoicorum . Philosophię moralis diuisio . Disciplinę liberales . Aristo naturalem ac rationalem locum sustulit dicens, alium quidem esse supra nos, alium nihil ad nos; solam moralem ad nos pertinere. Similes autem dicebat rationes dialecticas araneorum telis, quę et siquid artificiosum iudicare uideantur, inutiles sunt . Cleantes dicebat Peripateticos idem fere pati quod lyrę, quę cum bene sonent, se ipsas tamen non audiunt . Comprehensibilem phantasiam differre a probabili . Chrysippus dialectica insignis . Siquis tollat de Chrysippi libris quę aliena sunt apposita, uacua illi charta relinqueretur . Eius sophismata . Pythagoram ideo sic appellatum, quod uera Pythio non minus loqueretur . Dialecticę inuentor Zeno . Heraclitus de industria librum obscurius scripsit, ut solum eruditi illum legerent, ne passim lectus contemptui esset . Philosophia duplex: alia secundum ueritatem, alia secundum opinionem . Zenonem Eleatem inuentorem dialecticę fuisse Aristoteles autor est . Philosophum quinque certaminum uictori esse similem . Democritus, Diocosmum suum cum legisset, quingentis talentis honoratus est . Timon ab Arato rogatus, quo pacto quispiam Homeri poema sine menda consequi posset, respondit, si antiqua legat exemplaria, non ea, quę nuper emendata sunt . Philosophis singulis ab Epicuro cognomina indita . Epicurum philosophari coepisse anno ętatis XII scholam habere XXXII . Chrysippus parasitus librorum dictus. Nam siquid Epicurus scriberet, tantundem scribere et ipse contendebat . Philosophię partes III: canonica, physica, ethica . Scientię beatitudinem ex cęlestibus corporibus huc cecidisse . Et iuueni et seni philosophandum . Pictor. Plato picturę studiosus . Petitio. Bias nauigabat cum impiis aliquando, et cum orta tempestate nauis quateretur fluctibus illique deos inuocarent: Silete, inquit, ne uos hinc illi nauigare sentiant . Aristippus orans pro amico Dionysium cum repelleretur, ad pedes corruit. Id factum cum argueret quispiam: Non ego, inquit, in culpa sum, sed Dionysius qui aures habet in pedibus .

---

Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml.
