Latin
645.1 to 645.43
Marko Marulić, Repertorium 645.1-43
Unproofread scanNot analysed yet
Pax inter Romanos et Sabinos mulierum intercessione . Medorum ac Lydorum mos in foedere sanctiendo brachia circa humeros ferire et mutuo sanguinem lambere . Foederis ratio apud Arabas . Demonax oraculo arbiter constitutus componendę pacis inter Cyreneos . Nycias pacis semper suasor, Pericles belli . Qualis pax esse debeat . Triplex foederum ratio . Pompeius litteras cremauit, ne lectis dissensio fieret . Dacorum feritas non nouit pacem . Pax ingens . Gordianus puer humeris cuiusdam in medium illatus tumultum sedauit . Prouerbium. Non sine Theseo . In incurabilem ualitudinem dicitur: Apio indiget, quod apio se pulchra coronabantur . Cum in re aliqua laboratur dicitur: Res ad triarios rediit . Cauterium in fossa . Pudicicia. Castus Ioseph . Dido, ne iterum nuberet, mori pręoptauit . Ilię uterus uiro suspectus . Candaulis uxor, cum se cuidam in cubiculo latenti nudam ostensam resciuisset, adeo indigne tulit, ut uiri, qui id fecerat, mortem procurarit . Virgines Vestales . Thales ostendit non esse ducendam uxorem, ne in filiorum obitu dolore afficiamur . Lucretia . Thraces uxorum pudiciciam asseruant, uirginum negligunt . Verginius filiam transfigit, ne rapta uiolaretur . Alexander Darii uxorem captam semel tantu m uidit . Pudicicię ara . Dimocles puer infanda a Demetrio passus in feruentis aquę lacum desiliit atque ita extinctus est . Heraclitarum uiduę, cum a tyranno satellitibus traderentur, plereque sibi ultro mortem consciuerunt . Scipionis continentia . Claudia Vestalis incestus suspicionem diluit, cingulo naui tracta, quam Tyberino uado hęrentem multitudo uirorum remoliri non poterat . Orisgontis uxor in stupratorem . Cornelia Graccho uiro defuncto ne regi quidem nubere uoluit . Mira in foeminis Germanorum pudicicia . Parthi nullum grauius flagicium quam adulterium uendicant . Zenobia mirę castitatis . Sephronia a Maxentio strupri appellata, cum suum corpus ab ea labe tueri non posset, sibi manum intulit . Pietas. Ioseph in fratres . Dauidis in Saulem 48, . Dauidis in Absalonem . Cleobys et Bythonis fratrum inter se pietas et amborum pręcipua erga matrem. Ob hoc feliciores Croeso .