Latin
645.250 to 645.267
Marko Marulić, Repertorium 645.250-267
Unproofread scanNot analysed yet
Promissum Demetrii irritum odium populi in se accendit . Antigonus Doso, ab eo quod omnia poscentibus polliceretur, id cognomen adeptus . Pudor filiorum Noe in patrem et Chami impudentia . Puduit Catonem liberiore uerbo uti coram uxore ac liberis . Qui scuti amissi pudore laqueo uitam finierunt . Prouidentiam sustulit Diagoras negans deos esse . Periculum. Scytharum dona: rana, mus. auis et sagittę; quo perimendos sagittis hostes significabant, nisi aquas subiissent ut ranę, aut terram ut mures, aut aera ut uolucres . Egesistratus coniectus in ligneas soleas sibi, ut euaderet, calcaneum amputare est coactus . Lucii Lentuli et Romanorum periculum intra Caudinas furcas . Pyrrhi infantis discrimina . Ingressus hostium castra ad regem interimendum . Metellus, nisi pręsto filius affuisset, e Tarpeia rupe pręcipitaretur . Peregrinatio. Ciues ne peregrinentur, ne alienos mores urbi importent lex Lycurgi . Parsimonia. Lex: Nequa mulier semunciam haberet auri . Alexander uniones Memię uxori donatos Veneri dedicauit, quod immensi precii essent .