Latin
645.96 to 645.149
Marko Marulić, Repertorium 645.96-149
Unproofread scanNot analysed yet
Epaminundę sumptus funeri defuit . Diogenes nihili indigus et tamen pauper . Abdolominus ex paupere rex factus, ut, inquit, sic regnum ferre possim, ut inopiam pertulerim . Philopomenis paupertas cauillio iactata . Paulus Aemilius . Cassius Seuerus orator uix uerenda panno tegi[t] . Prodigus. Quantum auri Antonius profuderit . Immoderatus sumptus in Nerone . Peruersus. Aegyptii panem pedibus, lutum manibus subigebant . Syllę ingenium peruersum . Partus. Ex Lamech LXX liberi . Aegyptus, Beli filius, quinquaginta filios habuit . Tespio quinquaginta filię . Abimalecho LXX fratres . Iairo XXX liberi; Abesano LX, Abdoni XL . Roboam XXVIII filios habbuit, LX filias. Abias XXXVIII filios . Lupercis matronę palmas feriendas prębebant, ratę eam rem foecunditatem facere . Trigemini. Septeni uno partu ęditi . Lex trium natorum . Ante quartum annum filius non uenit in conspectum patris apud Persas . Pariturę e Delo in Rheniam transferebantur . Mira Gallicarum foeminarum foecunditas . Alexander Iouis se filium esse mentitus est . Quę de Scipionis genesi sunt prodita . Masimissa nonagenarius quadrimum filium reliquit . Herotimus rex sexcentum filios habuit . Cornelia LXII annos nata enixa est . Poetę. Exametri carminis apparatus, quo usus Moyses . Linus. Amphion . Origo heroici carminis. Orithia. Zethus. Calais. Phryxus. Helle. Ganimedis raptus . Belerophon. Nysa. Bacchus. Cadmus. Amphion . Theseus. Hercules . Labores Herculis. De Iasone . Castor et Pollux. Phineus. Hylas puer . Aureum uellus . Quid historia a fabula distet . Achademia . Homeri ortus . Ex Homero multa in ciuilem usum uertit Lycurgus . Medeę et Iasonis gesta . Poetę illustres . Clistenes odio Argiuorum Homeri carmina tollere uoluit . Poetarum certamen, in quo Ęschilus a Sophocle uictus . Cyrtheus poeta uehemens in persuadendo . Pindari ędibus parci iussit Alexander, cum Thebas dirrueret . Philosophi Empedocles, Parmenides, Zeno, Pherecides. Poeta Cratinus comicus, Aristarcus tragicus . Lysander Cherilum 10 poetam penes se omnibus suis expeditionibus habuit . Sophoclem funerari permisit Lysander, cum obsideret Athenas . Philosophi. Plato . Epaminundas et litterarum et rei militaris scientia pręstans. Athenienses a re militari ad poetarum gymnasia studium transtulerunt .