# Repertorium 646.14-27

Marko Marulić, Repertorium, 646.14 to 646.27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/646.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/646.14

Pudor. Liber IIII, caput V. Nec pater cum filio pubere aliquandiu nec socer eum genero lauabatur. Liber II, caput I. Pictor. Alexander ab Apelle tantum pingi, a Lysippo fingi uoluit etc. Liber VIII, caput II. Zeuzis Helenam pinxit, Phidias Iouem finxit ad exemplar Homericę descriptionis. Liber III, caput VII. Patrię charitas. Liber V, caput V. Taceant quibus Italia nouerca est. Liber VI, caput II. Perfidia. Liber IX, caput VI. Perfidia mulierum in uiros, quos ueneno tollere uolebant. Liber II, caput I. Perfidia Metii Suffecii, Albanorum ducis. Liber VII, caput IIII. Exclamatio in quendam qui in Tiberium Cęsarem conspirauerat. Liber IX, caput XI. Potentia Pompei comparauit sibi inuidiam apud populum. Liber VI, caput II. Aristophanis comici dictum: Non oportere in urbe nutrire leonem; sin autem sit alitus, obsequi ei conuenire. Liber VII, caput II. Sertorius obiecto oculis exemplo Lusitanis persuasit, ne cum Romanis uniuersa acie confligere uellent, caput III. Petitio. Socrates nihil ultra petendum a diis quam ut bona tribuerent, arbitrabatur. Liber VII, caput II. Lanpsacum euertere decreuerat Alexander et Anaximeni intercessuro iurauit non facturum se quod petisset. Tunc ipse: Peto, inquit, ut Lampsacum diruas. Eodem. Periculum. Quomodo Marcus Volusius proscriptus sub humili habitu latuerit. Item Saturninus Vitelio Asinarius pro se Alexandro asinum immolandum obtulit, ut qui prior occurrisset. Liber VII, caput III. Tullus Hostilius dissimulata Metii perfidia suos ad pugnam audaciores fecit, caput IIII. Poeta. Terentius Varro iam centenarius libros scriptitauit. Lucius Drusus iam senex et cęcus ius ciuile interpretatus est. Crassus in Asiam consul missus Gręcam linguam didicit. Roscius nunquam in scenam prodiit, nisi ante domi meditatus. Demosthenis industria mira; Pythagorę, Platonis, Democriti et aliorum philosophorum. Liber VIII, caput VII.

---

Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml.
