Latin
655.193 to 655.242
Marko Marulić, Repertorium 655.193-242
Unproofread scanNot analysed yet
Calicem salutaris accipiam . Martyr securus uadit ad Dominum . Non moriar, sed uiuam . Sederunt principes et aduersum me loquebantur. Seruus autem tuus exercebatur in iustificationibus tuis . Paratus sum et non sum turbatus. Multiplicata est super me iniquitas superborum . Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo . Patientia erga tribulantes . Persecuti sunt me gratis, et a uerbis tuis formidauit cor meum. Erraui sicut ouis quę perierat. Require seruum tuum . Cum his qui oderunt pacem eram pacificus . Multum repleta est anima nostra opprobrio abundantibus et despectione superbis. Martyrium . Faciet iudicium iniuriam patientibus. Martyrium . Paupertas mediocris, ne uel diuitiis superbia uel nuditate surrepat impatientia . Habentes uictum et uestitum contenti sitis . Nolite possidere aurum. Philosophi bactroperitę . Pauper Christus ,. Pauperum cura Paulo et Barnabę demandatur . Qui altario seruiunt, de altario uiuant. Viuant, inquit, non diuites fiant . Melius est parum cum timore Domini. Melius est parum cum iustitia . Pauper iustus . Pauperum cura est Domino . Tribue tantum uictui meo necessaria . Melius est modicum cum iustitia . Pauper sapiens melior rege stulto . Pauper sapiens . Nihil deest fideli et iusto . Christus pauper . Melius est modicum iusto super diuitias peccatorum multas . Quoniam exaudiuit pauperres Deus . Iudicabit pauperes populi . Animas pauperum saluas faciet . Pauper et inops laudabunt nomen tuum . Et adiuuit pauperem de inopia . Christus pauper . Peruersus. Filius pestilens . Audiunt, et non faciunt . Fames audiendi uerbi Dei . Neque audiet quis in plateis uocem eius . Sapientiam atque disciplinam despiciunt . Exosam habuerunt disciplinam . Lętantur cum malefecerint . Vita peruersi . Incorrigibilis . Peruersi dicuntur qui de recto declinant . Peruersi difficile corriguntur . Ecclesię dogmata contemnens mordetur a diabolo . Nolite fieri sicut equus et mulus . Dixit iniustus, ut delinquat sibi . Partus. Foetus in utero formandi ratio . Calor et humor generant . Poeta. Pythagoras. Zeno a quo Stoici. Indorum Brachmanes, Ęthiopum gymnosophistę, qui ob uictus continentiam miraculum suis gentibus tribuunt .