Latin
655.61 to 655.106
Marko Marulić, Repertorium 655.61-106
Unproofread scanNot analysed yet
Zona pellicea mortificationis symbolum est . Via arcta . Ablato sponso ieiunandum et lugendum . Lamentatur hortator penitentię . Munda cor tuum, ut de spelunca latronum templum facias orationis . Petri penitentia . Terra mota, petrę scissę, monumenta aperta, exeuntes de sepulchris ueniunt in sanctam ciuitatem . Parate uiam Domini . Penitemini et credite Euangelio . Ianua regni penitentia est . Audimus, clamamus, uocamur, surgimus . Petri penitentia . Peccata pręterita non nocent quę non placent . Nouatiani auferunt penitentiam . Qui sunt Christi, carnem crucifixerunt cum uitiis et concupiscentiis . Solus potest in cruce Christi gloriari, qui tollit eam et suquitur Saluatorem . Stigmata Iesu portans . Quotidie Christus resurgit a mortuis, quotidie in penitentibus suscitatur . Deponite ueterem hominem . Cum reuertitur quis, non sibi tribuat . Relinquite infantiam et uiuite et ambulate per uias prudentię . Penitentia humiliat et lętificat . Cor quod nouit amaritudinem animę suę, in gaudio eius non miscebitur extraneus . Qui se ipsum diiudicat, uitia extirpat . Qui rectus est, corrigit uiam suam . Iustus cadit et resurgit . Qui corpus non castigat . Date uinum his qui amaro corde sunt . Penitentia Salomonis . Non possumus ędificare bona, nisi prius destruxerimus mala . Semel peccasse sufficiat . Ne permaneas in malo. Penitentiam expectat Dominus . Beatus uir qui in uia peccatorum non stetit . Compungimini . Domine, ne in furore tuo. Anima mea turbata est. Lachrymę . Nisi conuersi fueritis . Anima quęrens Deum . Propter uerba labiorum tuorum ego custodiui uias duras . Commota est et contremuit terra. Carbones succensi sunt ab eo. Fulgura multiplicabit et conturbabit eos . Factum est cor meum tanquam cera liquescens . Tollite portas, id est uitia, et introibit rex glorię . Lauabo inter innocentes manus meas . Vox Domini concutientis desertum . Conscidisti saccum meum. Cilicium . Diuerte a malo et fac bonum. Iuxta est Dominus his qui tribulato sunt corde . Ego autem, cum mihi molesti essent, induebar cilicio .