Latin
Plinius
Marko Marulić, Repertorium 665
Unproofread scanNot analysed yet
Religio. Rhadata, oppidum Ęthiopum, in quo felis aurea pro deo colebabatur . Hirpię super ignem ambulantes non comburuntur . Gymnosophistę immotis oculis solem contuentes. De Api boue. Caput LIIII . Miluus nihil esculenti rapit ex funerum ferculis . In edę Herculis Romę in foro boario nec muscę nec canes intrant . Hominis genibus inest quędam religio. Item dextra manu atque etiam aure eius . De religione Druidum . Ne degustabant quidem nouas fruges aut uina antequam sacerdotes primitias libassent . Cępas inter deos iureiurando habet Ęgyptus . Publius Mutianus demptam Marsię coronam capiti suo imposuit; ob id in uincula coniectus . Marmaritide herba utuntur magi, cum uolunt deos euocare . Tullus Hostilius fulmine ictus, quia parum rite sacrificauerat . Flamini sacrorum equum tangere non licet . De Mose Iudeo, quem magum fuisse putant . Ęgypti pars scarabeos inter numina colit . Rex. Tonemphoę Ęthiopes canem pro rege habent, motu eius imperia augurantes . Regem pro delicto morte mulctari in Taprobane . Risus. Risisse eodem die, quo genitus esset, unum accepimus hominem Zoroastrem . Crassus in Parthis interemptus nunquam risit . Mortem cum risu traiecta pręcordia attulerunt . Intemperantia, risus iocique constare lienis magnitudine. Gelotophylida herba, si bibatur, ridendi finem non fieri .