# Repertorium 666

Marko Marulić, Repertorium, STRABO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/666
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/666

Religio. Scipio aduersis iactatus casibus, quod pecuniam sacram tangere ausus fuerit . Foronię2 sacrificantes supra prunas nudis pedibus illesi incedunt . Iuppiter a capra nutritus . Io, Pean, unde dici coeptum . Massagetę solem deum putant atque illi equum mactant . Qui tellurem uenerantur . Qui foemininum nec ędunt nec sacrificant. Mulieres sacrę nudis pedibus supra prunas . Sacerdos secundus post regem . Apud Pedasios sacerdos foemina, cui barba increuerit . Vbi die solenni simię saltant . Veneris Acreę templum nec adire nec uidere mulieribus licet . Victimam non iugulant, sed pręfocant, ut integrum deo offerant . De Mose et quid de Deo senserit . In Osyridis templo nec cantor nec tibicen nec psaltes canit . Deum putant alterum mortalem, alterum immortalem . Sacerdos pręcedit regem . Rex. Quibus artibus creuerunt Romani . Apud Arabes Chartanotitas, qui primus ex nobiliorum familia post constitutum regem natus fuerit, succedit in regno . Persę ex eadem familia regem creant . Ptolomeus Auletes, quod coraulem exerceret, eiectus ab Alexandrinis est . Qui forma aut uiribus pręstat, rex fit . Rex Ęthiopum, siqua corporis parte orbatur, idem patiuntur familiares et cum mortuo mori coguntur. Ideo custodia circa eum maxima . Risus. Araneorum morsu alios ridendo, alios flendo mori .

---

Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml.
