# Repertorium 679.78-109

Marko Marulić, Repertorium, 679.78 to 679.109. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/679.78
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/679.78

Rectorem te posuerunt, noli extolli. Esto illis quasi unus ex ipsis. Sceptra iniquorum contribulet Deus . Ezechias rex . Deus creauit terram et quę in ea sunt, et dat eam cui uult. Et nunc regnum Iuda dat in manu Nabuchodonosor . De frugibus pars LX, de animalibus CC dabitur principi. Super eum autem erunt holocausta etc. Item qualiter adorabit et offeret in sabbatis et Calendis . Quę ad principem spectant: iustus, suo contentus, adeuntibus se facilis . Dominatur excelsus in regno hominum, et cuicunque uoluerit, dabit illud . Ipse, id est diabolus de regibus triumphabit, et tyranni ridiculi eius erunt . Subuertam solium regnorum et conteram fortitudinem regni gentium . Tarsenses et Malotę dedignantur seruire concubinę Antiochi regis . Risus. Sarra post ostium risit; reprehenditur a Domino . Melior est ira risu . Sicut sonitus spinarum sub olla, sic risus stulti . Risus fatui. Risus sapientis . Non corrideas filio, ne condoleas . Reus. De damnatis 155, . Cor tuum meditabitur timorem; ubi est litteratus, ubi legis uerba ponderans, ubi est doctor paruulorum? . De damnandis in iudicio 167. Non habitabunt in terra Domini . Refugium. Domine, factus es nobis refugium. . Et post rixam est regressus ad amicum . Resurrectio. Helias filium uiduę suscitat . Heliseus mulieris Sunamitidis filium . Cadauer mortui, cum in sepulchro ossa Helisei tetigisset, reuixit . Iob: Scio enim, quod Redemptor meus uiuit et in nouissimo die de terra surrecturus sum etc. . In tempore illo eiicient ossa regum et cęterorum de sepulchris. Et eligent magis mortem quam uitam qui ressidui erunt . Propheta educitur in campum ossibus plenum etc. Hęc dicit Dominus: Ecce ego aperiam tumulos uestros et educam uos de sepulchris uestris etc. . Multi de terrę puluere euigilabunt, alii in uitam ęternam, alii in opprobrium, ut uideant semper . Viuificabit nos post duos dies; in die tertia suscitabit nos .

---

Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml.
