# Repertorium 683

Marko Marulić, Repertorium, IOANNES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/683
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/683

Religio. Oportet credentem Christo renunciare sęculo. Sic Samaritana reuelato sibi Christo reliquit hydriam, id est carnalem concupiscentiam IIII. Si uoluerimus Christum in nauiculam nostram suscipere, id est in cordibus nostris habitare, statim inueniemur in terra ad quam ire uolumus, id est in cęlum VI. Ego sum lux mundi. Qui sequitur me non ambulat in tenebris, sed habebit lumen uitę VIII. Siquis mihi ministrat, me sequatur, et ubi ego sum, illic et minister meus erit. Siquis mihi ministrauerit, honorificabit eum Pater meus XII. In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum plurimum afferatis et efficiamini mei discipuli. Iam non dicam uos seruos, quia seruus nescit, quid faciat dominus eius. Vos autem dixi amicos, quia omnia quęcunque audiui a Patre meo, nota feci uobis. Non uos me elegistis, sed ego elegi uos et posui uos, ut eatis et fructum afferatis, et fructus uester manat XV. Rex. Iesus, cum cognouisset, quia uenturi essent, ut raperent eum et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus VI. Regnum meum non est de hoc mundo etc. XVIII. Resurrectio. Venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient uocem Filii Dei, et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem uitę; qui uero mala egerunt, in resurrectionem Iudicii V. Hęc est uoluntas eius qui misit me, Patris, ut omne quod dedit mihi non perdam ex eo, sed resuscitem illud in nouissimo die etc. VI. Ego sum resurrectio et uita. Qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, uiuet XI. Quia ego uiuo, et uos, uiuetis etc. XIIII. Iesus resurgens stat in littore, id est in maris extremo --- significat resurrectionem futuram in fine mundi. Corpora iustorum nec sitient nec esurient etc. XXI.

---

Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml.
