# Repertorium 684.1-2

Marko Marulić, Repertorium, 684.1 to 684.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/684.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/684.1

Religio. Quomodo Christus resurrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in nouitate uitę ambulemus. Si autem mortui sumus cum Christo, credimus, quia simul etiam uiuemus cum illo. Exhibete membra uestra seruire iustitię in sanctificatione VI. Exhibeatis corpora uestra hostiam uiuentem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium uestrum. Et nolite conformari huic sęculo etc. XII. Induimini Dominum Iesum Christum, et carnis curam ne feceritis in desideriis XIII. : Dei agricultura estis, Dei ędificatio estis III. Qui adhęret Domino, unus spiritus est. Non estis uestri; empti enim estis precio magno. Glorificate et portate Deum in corpore uestro VI. Vos estis corpus Christi et membra de membro. Emulamini charismata meliora XII. II: Christi bonus odor sumus Deo, in his qui salui fiunt et in his qui pereunt: aliis quidem odor mortis in mortem, aliis uitę in uitam II. In omnibus nos exhibeamus sicut Dei ministros, in multa patienti a etc. in omnibus aduersis et item in uirtutibus spiritalibus et in prosperitate. Vos estis templum Dei uiui VI. In carne ambulantes non secundum carnem militamus. Nam arma militię nostrę non carnalia sunt, sed potentia Dei ad destructionem munitionum, consilia etc., id est aduersus diaboli et carnis tentationes X. AD COLOSSENSES: Igitur si consurrexistis cum Christo, quę sursum sunt quęrite, ubi Christus est in dextera Dei sedens. Quę sursum sunt sapite, non quę super terram. Mortui enim estis, et uita uestra abscondita est cum Christo in Deo III. AD THIMOTEVM I: Tu autem, o homo Dei, hęc fuge, id est diuitias et auaritiam. Sectare uero iustitiam, pietatem, fidem etc. VI. II: Admoneo te, ut resuscites gratiam Dei, quę est in te per impositionem manuum mearum. Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris, sed uirtutis et dilectionis et sobrietatis etc. I. Nemo militans Deo implicat se negociis sęcularibus, ut ei placeat cui se probauit. Nam et qui certat in agone, non coronabitur, nisi legitime certauerit. Laborantem agricolam oportet primum de fructibus percipere. Seruum autem Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes, docibilem, patientem, cum modestia corripientem eos qui resistunt ueritati etc. II. : Apparuit enim gratia Dei et Saluatoris nostri omnibus hominibus erudiens nos, ut abnegantes impietatem et sęcolaria desideria sobrie et iuste et pie uiuamus in hoc sęculo, expectantes beatam spem et aduentum glorię magni Dei et Saluatoris nostri Iesu Christi etc. II.

---

Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml.
