# Repertorium 684.3-13

Marko Marulić, Repertorium, 684.3 to 684.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/684.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/684.3

: Exeamus ad eum extra castra improperium eius portantes. Non enim habemus hic manentem ciuitatem etc. XIII. : Habebant omnia communia II. Agros et domos uendebant ponentes pecuniam ante pedes apostolorum. Et sic fecit Ioseph Barnabas, Leuites, genere Cyprius IIII. Diaconi septem constituti qui ministrent VI. IACOBI: Religio munda uisitare pupillos etc. et immaculatum se custodire ab hoc sęculo I. : Sicut modo geniti infantes rationabiles et sine dolo lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem, si tamen gustastis, quoniam dulcis est Dominus. Ad quem accedentes lapidem uiuum etc. et ipsi tanquam lapides uiui super ędificamini domos spiritales etc. Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis etc. II. II: Crescite in gratia et in cognitione Domini nostri III. IOANNIS I: Qui dicit se in Christo manere, debet sicut ille ambulauit, et ipse ambulare II. Rex. Vide potentiam. : Regem honorificate II. Reus. : An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt VI. : Quod damnati obliuiscantur scientię acquisitę. Et omnis artifex omnisque ars non inuenietur in te amplius XVIII. Sanctorum exultatio super damnatos XVIIII. Ratio. IACOBI: Equus freno, navis gubernaculo, totum hominis corpus ratione circumferendum est III. Resurrectio. : Quod si spiritus eius qui suscitauit Iesum a mortuis, habitat in nobis, uiuificabit et mortalia corpora uestra VIII. : Sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omies uiuificabunttur. Primitię Christus, deinde hi qui sunt Christi, deinde finis. Nouissime autem inimica destruetur mors. Resurectionem probat exemplo seminum etc. Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. Mortui resurgent incorrupti XV. : Et mortuis euangelizatum est, ut iudicentur quidem secundum homines in carne, uiuant autem secundum Deum in spiritu IIII. : Beatus et sanctus qui habet partem in resurrectione prima etc. Et dedit mare mortuos qui in eo erant. Et iudicatum est de singulis secundum opera ipsorum XX.

---

Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml.
