# Repertorium 686

Marko Marulić, Repertorium, SENECA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/686
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/686

Religio. Non aspicias, quam plenas quisque manus Deo, sed puras admoueat. Non enim aliter nisi optimus animus pulcherrimus Dei cultus est . Tutissima res est nihil timere pręter Deum . Fulminum procuratio . Retinet mundana felicitas, ne ad ueram felicitatem transeatur . Hortatur, ut properet se in tutum recipere . Animus magnus in terra manet, in cęlo conuersatur . Quę reliquit auertat . Accendere aliquem lucernas sabbatis prohibeamus etc. de cultu deorum . Superstitio error insanus est etc. . Rex apum . Iure ciuili omnia regis sunt . Cambyses ebrius monitoris filium peremit . Rex Persarum Arpalo eadem de causa liberos epulandos apposuit . Rex iracundus . Duę respublicę, altera mundi, altera nationis cuiusque . Ad quam rempublicam accedet sapiens . Regis sollicitudo omnium quies . Cęsaris regimen laudat eique bene optat . Minus est quam seruus qui seruos timet. Male imperando summum imperium amittitur . Vis habere honorem: dabo tibi magnum imperium, impera tibi . Id solum fulmen quod Iuppiter mittit, placabile est. Perniciosum id quod deliberauit et aliis quoque diis autoribus misit. Quia Iouem, id est regem prodesse etiam solum oportet, nocere, non nisi cum pluribus uisum est. Discant hi quicunque magnam potentiam inter homines adepti sunt, sine consilio ne fulmen quidem mitti. Aduocent, considerent multorum sententias, nocitura temperent et hoc sibi proponant, ubi aliquid percuti debet, ne Ioui quidem suum satis esse consilium . Regum rabies . Nulli erga magistratus gratiores quam qui philosophię student . Cupido dominandi ut in Alexandro, Pompeio, Cęsare, Mario . Risus Risum reprehendit . Democritus ridens, Heraclitus lugens . Item . Morbum esse scias, non hilaritatem semper arridere ridentibus et ad omnium ęstimationem ipsum quoque os diducere . Ratio. Nihil sine ratione faciendum est. Ratio omnis honesti comes est . Non ad prouidendum tantum, sed ad omnes res regendas satis est per se ipsa ratio . Sextius consummato die, cum se ad nocturnam quietem recępisset, interrogabat animum suum: Quod hodie malum tuum sanasti? Cui uitio obstitisti? Qua parte melior es? . Adhibe rationem difficultatibus . Oratorem te puta, si tibi ipsi, quod oportet, persuaseris . Siuis omnia tibi subiicere, subiice te rationi . Quid est ratio? Naturę imitatio. Quid est summum hominis bonum? Ex naturę uoluntate se gerere . Ratio affectibus fortior atque constantior . Ratio perfecta uita beata . Nisi ubi rationi locus est, bonum non est . Quod ergo uitę bonum est? Perfecta ratio . Resurrectio. Veniet iterum qui nos reponat dies in lucem etc. .

---

Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml.
